CAPUT IV.

Ac per hoc quid de Elia factum sit, nescimus: hoc de illo tamen credimus, quod verax Scriptura testatur. Illud sane scimus, hoc de illo factum quod Dei voluntas habet; quod autem Dei voluntas non habet, fieri de quoquam omnino non posse. Proinde, si mihi dicatur posse fieri ut caro, verbi gratia, hujus vel illius hominis in corpus coeleste mutetur: concedo fieri posse, sed utrum futurum sit nescio; et ideo nescio, quia quid habeat de hac re Dei voluntas, me latet: illud me tamen non latet, sine dubio futurum, sic hoc Dei voluntas habet. Porro si audiam quod aliquid futurum erat, sed Deus fecit ne fieret; fidissime respondebo, Illud potius futurum erat quod Deus fecit, non illud, quod si futurum esset, hoc fecisset . Nam Deus quod facturus erat, utique sciebat, et ideo simul sciebat illud futurum non fuisse, quod ne fieret facturus erat: et procul dubio potius verum est quod scit Deus, quam quod opinatur homo. Unde tam non possunt futura non fieri, quam non fuisse facta praeterita: quoniam non est in Dei voluntate, ut eo sit aliquid falsum, quo verum est. Quapropter omnia quae vere futura sunt, sine dubio fient; si autem facta non fuerint, futura non erant: ita omnia quae vere praeterita sunt, sine dubio praeterierunt.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal