- Tabla de Contenidos
CAPUT PRIMUM.
FAUSTUS dixit: Si natus non est Jesus, nec passus est: si autem passus est, ergo et natus est. Non vobis expedit, mihi credite, in his rebus consequentiam quaerere naturae; alioquin infirmabitur omnis vestra fides. Nam et vos Jesum ex virgine natum sine viri coitu creditis, et si ex consequentibus priora probanda sunt, erit hoc falsum. Poterit enim et vobis responderi in hunc modum, quia si natus est ex femina Jesus, ergo et seminatus ex viro est: si vero seminatus ex viro non est, ergo nec natus ex femina est. Potuit autem, ut vos creditis, nasci non satus: quare ergo non potuerit et pati non partus?