- Tabla de Contenidos
CAPUT II.
AUGUSTINUS respondit: Nemo tibi proponit quod tibi proponis, nisi imperitus quem decipis, non instructus a quo convinceris . Nam Jesus et nasci potuit non satus, et pati non partus: sed unum horum voluit, alterum noluit. Nasci enim non satus voluit, pati autem non partus noluit: quia partus est passus. Dicis mihi: Unde scis? Quia hoc in Evangelio veritatis lego. Si autem tibi dicam, Unde scis ista quae dicis? Manichaei mihi opponis auctoritatem, et dicis esse in Evangelio falsitatem. Ego autem Manichaeo ista dicenti non crederem, nec si non mihi Christum mentitum esse laudaret. Quod quidem in Christo non invenit, sed quid ipse diligat prodit.