- Tabla de Contenidos
CAPUT PRIMUM.
FAUSTUS dixit: Sed non poterat mori, nisi natus esset. Et ego respondeo, Nec nasci poterat, nisi Deus non esset: aut si potuit et Deus esse et nasci, quare non et non nasci potuerit et mori? Vides ergo utile satis non esse, in his consequentiam quaerere, aut argumentis anniti, cum de rebus agitur quae pertineant ad Jesum. Sed quaerendum potius est, quid ipse de se, quidve Apostoli sui de eodem praedicarint. Ipsaque adeo pertractanda genealogia est, et videndum si sibi conveniat; non ex conjectura passionis, nativitatis ejus exquirere veritatem: quia et pati non natus potuit, et natus minime pati; praesertim ipsis vobis fatentibus Deo esse impossibile nihil: quod erit et ipsum falsum, si hoc constiterit, non potuisse mori non natum.