- Tabla de Contenidos
CAPUT II.
AUGUSTINUS respondit: Iterum ac saepe tibi proponis, quod non audis ab eis a quibus confutaris. Nemo tibi dicit, Non poterat mori, nisi natus esset: quia mortuus est Adam, quamvis natus non fuisset. Sed dicitur tibi: Natus est, quia hoc sanctum Evangelium, non nescio quis haereticus loquitur: mortuus est, quia hoc in sancto Evangelio, non in libro alicujus haeretici legitur. Sed tu qui prohibes argumentari, cum de rebus agitur quae pertinent ad Jesum, et quaerendum censes quid ipse de se, quidve Apostoli sui de eodem praedicarint, cum coepero Matthaei Evangelium recitare apostoli ejus, ubi narratio nativitatis ejus tota contexitur, continuo dices illam narrationem non esse Matthaei, quam Matthaei esse dicit universa Ecclesia, ab apostolicis sedibus usque ad praesentes episcopos certa successione perducta. Tu mihi quid contra lecturus es? Aliquem forte librum Manichaei, ubi Jesus negatur esse natus ex virgine. Sicut ergo ego credo illum librum esse Manichaei, quoniam ex ipso tempore quo Manichaeus vivebat in carne, per discipulos ejus certa successione praepositorum vestrorum ad vestra usque tempora custoditus atque perductus est; sic et istum librum credite esse Matthaei, quem ex illo tempore quo Matthaeus ipse in carne vixit, non interrupta serie temporum Ecclesia certa connexionis successione usque ad tempora ista perduxit. Et dic mihi, cujus libro potius credere debeamus; ejusne apostoli, qui Christo cum adhuc in terra esset, adhaeserat, an nescio cujus Persae, qui tanto post natus est? Sed alium forte proferes librum, qui nomen habeat alicujus apostoli, quem a Christo constat electum, et ibi Christum natum ex Maria non esse lecturus es. Cum ergo necesse sit alterum horum librorum esse mendacem, cui nos potius censes fidem accommodare debere? Eine quem illa Ecclesia ab ipso Christo inchoata et per Apostolos provecta certa successionum serie usque ad haec tempora, toto terrarum orbe dilatata, ab initio traditum et conservatum agnoscit atque approbat; an ei quem eadem Ecclesia incognitum reprobat, cum etiam proferatur ab hominibus ita veracibus, ut Christum laudent esse mentitum?