CAPUT III.

Hic dicturus es, Genealogia ipsa consideretur duorum Evangelii librorum, utrum sibi conveniat. Jam hinc alibi in hoc opere diximus, quod dicendum fuit (Supra, lib. 3, cap. 3). Neque enim vos movet, nisi quemadmodum duos patres potuerit habere Joseph. Quod si cogitantibus non occurrisset unus qui genuit, alius qui adoptavit, nec sic facile debuistis adversus tantam auctoritatem praeproperam proferre sententiam: nunc vero si vel admoniti cogitatis quam hoc fieri potuerit, Evangelio simpliciter credite, et vos potius tam male ac perverse argumentari desistite.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal