CAPUT IV.

Quod autem putat quaerendum esse Faustus, quid de se Jesus ipse praedicaverit; cui non justum videatur? Sed numquid hoc sciri potest, nisi discipulis ejus narrantibus? Quibus si non creditur annuntiantibus quod de virgine natus sit, quomodo eis fides habebitur annuntiantibus quid de se ipse praedicaverit? Si enim prolatae fuerint aliquae litterae, quae nullo alio narrante ipsius proprie Christi esse dicantur; unde fieri poterat ut si vere ipsius essent, non legerentur, non acciperentur, non praecipuo culmine auctoritatis eminerent in ejus Ecclesia, quae ab ipso per Apostolos succedentibus sibimet episcopis, usque ad haec tempora propagata dilatatur; multis in ea jam completis, quae ante praedicta sunt, et usque in finem quae restant, sine dubio futuris atque venturis? Quia et illae litterae si proferrentur, utique considerandum erat a quibus proferrentur. Si ab ipso, illis primitus sine dubio proferri potuerunt, qui tunc eidem cohaerebant, et per illos etiam ad alios pervenire.  Quod si factum esset, per illas quas commemoravi praepositorum et populorum  successiones confirmatissima auctoritate clarescerent. Quis est ergo tam demens, qui hodie credat esse epistolam Christi quam protulerit Manichaeus, et non credat facta vel dicta esse Christi quae scripsit Matthaeus? aut si etiam de Matthaeo utrum ipse ista scripserit dubitat, de ipso quoque Matthaeo non potius id credat, quod invenit in Ecclesia, quae ab ipsius Matthaei temporibus usque ad hoc tempus certa successionum serie declaratur; et credat nescio cui ex transverso de Perside post ducentos vel amplius annos venienti, et suadenti ut illi potius quid Christus dixerit feceritque credatur: cum ipse apostolus Paulus post ascensionem Domini de coelo vocatus (Act. IX), si non inveniret in carne Apostolos, quibus communicando et cum quibus conferendo Evangelium, ejusdem societatis esse appareret, Ecclesia illi omnino non crederet? Sed cum cognovisset eum hoc annuntiantem, quod etiam illi annuntiabant, et in eorum communione atque unitate viventem, accedentibus etiam per eum talibus signis, qualia et illi operabantur; ita, eum Domino commendante, meruit auctoritatem, ut verba illius hodie sic audiantur in Ecclesia, tanquam in illo Christus, sicut ipse verissime dixit, locutus audiatur (II Cor. XIII, 3). Et putat Manichaeus credi sibi debere ab Ecclesia Christi, loquenti contra Scripturas, tanta et tam ordinata auctoritate firmatas: per quas ei praecipue commendatum est, ut quisquis illi annuntiaverit praeterquam quod accepit, anathema sit (Gal. I, 8, 9).

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal