CAPUT V.

Sed rationem, inquit, profero, qua demonstrem Scripturis illis non esse credendum. Certe non argumentaris? Et tamen in ipsa quoque argumentatione superaris. Ad hoc enim redigitur omnis argumentatio tua, ut ad extremum credat anima, ideo se in hoc mundo esse miseram, quia miseria sua Deo suo subvenit, ne ille regno privaretur: ejusque naturam atque substantiam usque adeo esse mutabilem, corruptibilem, violabilem, coinquinabilem, ut pars ejus quaedam nec mundari valeat, et ab ipso, qui eam sciens innocentem de suis visceribus, nihilque apud se peccantem, tantae contaminationi permiscuit, aeterno globi supplicio puniatur. Iste finis est omnium argumentationum fabularumque vestrarum: quarum utinam sit finis, sed in corde et in ore vestro, ut aliquando tam exsecrandas blasphemias credere ac dicere desinatis. Sed ex ipsis, inquit, litteris probo, quam eis non ubique credendum sit, quoniam contraria sibi loquuntur. Cur non ergo dicis potius nusquam eis esse credendum, tanquam inconstantibus seseque impugnantibus testibus? Sed hoc, inquit, eligo, quod consentaneum video veritati. Cui veritati? Fabulae scilicet tuae, habenti in capite bellum Dei, in medio contaminationem Dei, in fine damnationem Dei. Et nusquam, inquit, creditur litteris sibimet adversis atque contrariis. Sed ideo tibi hoc videtur, quia non intelligis: nam et quidquid protulisti quod tale videretur, demonstratum est quam non intelligas; et quidquid protuleris, demonstrabitur. Nulla ergo causa est quare illis Litteris tanta auctoritate praeditis non credamus: et plane ista maxima causa est cur eos qui aliud annuntiant anathememus.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal