CAPUT PRIMUM.

FAUSTUS dixit: Ergo magia erat, quod visus ac passus est, si natus non est. Eadem in te vicissim argumentatio retorquetur, ut magia et illud fuerit, quod utero portatus, aut quod editus sit, si seminatus non fuit. Extra legem naturae esse constat virginem peperisse, multoque magis inventam etiam post partum virginem. Quare ergo et hoc praeter naturam non vis ut contigerit, pati eum potuisse volentem, sine sorte nativitatis? Mihi crede; quantum ad rem attinet, utrique in hoc naturae contraria profitemur: sed hoc interest, quod nos honeste, vos turpiter: nos passionis ejus rationem aliquam reddimus et probabilem; vos nativitatis aut nullam praestatis, aut falsam: denique nos specie tenus passum confitemur, nec vere mortuum; vos pro certo puerperium fuisse creditis, et utero muliebri portatum. Aut si ita non est, fateamini et vos quia hoc etiam imaginarie sit factum, ut videretur natus, et omnis nobis erit profligata contentio. Nam illud quidem, quod saepe affirmare soletis, necessario eum esse natum, quia alias hominibus videri aut loqui non posset, ridiculum est; cum multoties, ut jam probatum  a nostris  est, Angeli et visi hominibus et locuti esse monstrentur.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal