CAPUT II.

AUGUSTINUS respondit: Non vobis dicitur magia esse, ut qui natus non fuerit, moriatur; nam hoc in Adam factum esse jam supra commemoravimus: sed et si nunquam factum fuisset, et Dominus Christus ita venire voluisset, ut non ex virgine assumpta, sed tamen in vera carne apparens, nos vera morte redimeret, quis cum non potuisse dicere auderet? Sed illud melius erat quod fecit, ut etiam de virgine nasceretur, et utrumque sexum, pro quo liberando moriturus erat, dignaretur etiam commendare nascendo, masculino suo corpore ex femina procreato: contra vos ipsos maxime facto ipso loquens, vosque subvertens, qui masculum et feminam non Dei, sed diaboli opus esse praedicatis. Sed illud est quod magiae simile dicimini asserere, quod passionem mortemque ejus specie tenus factam, et fallaciter dicitis adumbratam, ut mori videretur qui non moriebatur. Ex quo fit ut ejus quoque resurrectionem  umbraticam, imaginariam, fallacemque dicatis: neque enim ejus qui non vere mortuus est, vera esse resurrectio potest. Ita fit ut et cicatrices discipulis dubitantibus falsas ostenderit; nec Thomas veritate confirmatus, sed fallacia deceptus clamarit, Dominus meus et Deus meus (Joan. XX, 28): et tamen persuadere conamini, lingua vos loqui verum, cum Christum dicatis toto corpore fuisse mentitum. Haec sunt quae vobis objiciuntur, qui talem Christum vobis finxistis, cujus discipuli veri non sitis, nisi mendaces vos quoque fueritis. Non autem ideo magia videri potest nata ex virgine hominis caro, quia caro Christi sola ita nata est: sicut nec illa magia est, quia sola Christi caro die tertio resurrexit, nunquam ulterius moritura. Alioquin omnia miracula Dei magica erunt, quia singulariter facta sunt: sed vere facta sunt, verumque ostenderunt, non oculos hominum praestigiis fallacibus illuserunt: quae quidem contra naturam plerumque appellantur, non quod naturae adversentur, sed quod naturae modum, qui nobis est usitatus, excedant. Repellat ergo Dominus a parvulorum suorum mentibus, quod quasi admonendo Faustus persuadere conatus est, ut etiam nos imaginariam, non veram nativitatem Christi profiteamur: atque ita inter nos omnis contentio finiatur; imo vero maneat nobis adversus illos potius pro veritate certamen, quam cum illis in falsitate concordia.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal