- Tabla de Contenidos
CAPUT III.
Verumtamen quaero ab eis, si nostra contentio terminatur cum hoc dixerimus, cur hoc ipsi non dicunt? Cur ipsi mortem non veram, sed imaginariam Christi affirmant; nativitatem autem non saltem talem, sed prorsus nullam dicere delegerunt? Si auctoritatis evangelicae pondere erubuerunt , et ideo non ausi sunt Christum non saltem imaginarie passum dicere: nativitatem quoque ejus eadem evangelica testatur auctoritas. Etsi enim duo evangelistae ipsum partum Mariae narraverunt (Matth. I, 25, et Luc. II, 7); nullus tamen Evangelistarum tacuit, quod habuerit matrem Jesus (Matth. II, 11; Marc. III, 32; Luc. II, 33, et Joan. II, 1). An ideo piguit etiam hoc praedicare simulatum, quia generationes alias Matthaeus, alias Lucas exsequitur, unde videntur non sibi convenire? Sed da hominem qui non intelligat, putabit etiam in multis quae ad Christi passionem pertinent, Evangelistas sibi non convenire: da vero qui intelligat, et ubique conveniunt. An quia mortem simulare honestum est, nativitatem autem etiam simulare turpe est? Cur ergo nos hortatur hoc confiteri, quo possit nostra contentio profligari? Unde ergo mihi videatur nativitatem Christi, nec saltem sicut mortem simulatam, sed prorsus nullam praedicare voluisse, in consequenti sermone apparebit, ubi alteri respondebimus quaestioni.