CAPUT VIII.

Quid ergo jam moveat sancti Evangelii sectatorem, quod sine concubitu Joseph Christus natus ex virgine, filius tamen David appellatur, cum generationum seriem non usque ad Mariam, sed usque ad Joseph Matthaeus evangelista perducat? Primo, quia mariti ejus fuerat, propter virilem sexum, potius honoranda persona: neque enim quia concubitu non permixtus, ideo non maritus, cum ipse Matthaeus narret ab angelo Mariam conjugem ipsius appellatam, qui narrat quod non ipsius concubitu, sed de Spiritu sancto conceperat. Quod si non Matthaeus apostolus ista vera, sed aliquis alius sub ejus nomine, sicut Manichaei putant, ea falsa conscriberet; itane sibi etiam ipse in rebus apertissimis et tam de proximo contextis contraria loqueretur, ut quem diceret David Filium de Maria virgine sine cujusquam viri concubitu natum, ejusdem parentes gradatim enumerans, usque ad eum sine aliqua ratione perduceret, quem non commixtum Mariae ipse dixisset? Si enim alius enumeraret progeneratores Christi a David usque ad Joseph, dicens eum filium David, et alius eum sine ullius viri concubitu ex Maria virgine natum diceret, nec eum filium David appellaret; nec sic continuo putare deberemus, eos sibi haec contraria locutos fuisse, ut vel ambo vel unus eorum falsitatis convinceretur. Cogitare enim deberemus fieri potuisse ut ambo vera dicerent, ut et Joseph maritus Mariae diceretur, habens eam conjugem continenter, non concubitu, sed affectu; non commixtione corporum, sed copulatione, quod est charius, animorum: et ideo non debuisse virum virginis  matris Christi separari a serie parentum Christi; et ipsam Mariam aliquam de stirpe David venam sanguinis ducere, ut caro Christi etiam ex virgine procreata sine David semine esse non posset. Cum vero unus idemque narrator utrumque dicat, utrumque commendet, et virum Mariae Joseph et Christi virginem matrem, et Christum ex semine David et Joseph in serie progeneratorum Christi ex David: quid restat ut credat, qui vult  divino Evangelio, quam haereticorum fabulis credere, nisi et Mariam non fuisse extraneam a cognatione David, et eam Joseph conjugem non frustra appellatam, propter ordinem sexus et animorum confoederationem, quamvis ei non fuerit carne commixtus; et Joseph potius propter dignitatem virilem ab ordine generationum illarum non fuisse separandum, ne hoc ipso videretur ab illa femina separatus, cui eum conjungebat mentis affectus; et ne homines fideles Christi, id quod sibi conjuges carne miscentur, tam magnum in conjugio deputarent, ut sine hoc conjuges esse non crederent: sed potius discerent fidelia conjugia, multo familiarius se adhaerere membris Christi, quanto potuissent imitari parentes Christi?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal