CAPUT IX.

Nos ergo credimus etiam Mariam fuisse in cognatione David, quia Scripturis eis credimus, quae utrumque dicunt, et Christum ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3, et II Tim. II, 8), et ejus matrem Mariam, non cum viro concumbendo, sed virginem (Matth. I, 18, et Luc. I, 27). Quisquis itaque dicit Mariam ad consanguinitatem David non pertinuisse, manifestum est quod istarum Scripturarum tam excellenti auctoritati obluctetur: ipse ergo convincat non eam pertinuisse ad semen David, et hoc ostendat, non ex quibuscumque litteris, sed ecclesiasticis, canonicis, catholicis. Aliae quippe apud nos non habent ad has res ullum pondus auctoritatis: ipsae sunt enim quas recipit et tenet Ecclesia toto orbe diffusa, quae per illas est etiam prophetata; et quemadmodum promissa, sic reddita. Ac per hoc illud quod de generatione Mariae Faustus posuit, quod patrem habuerit ex tribu Levi sacerdotem quemdam nomine Joachim, quia canonicum non est, non me constringit: sed etiamsi hoc crederem, ipsum potius Joachim dicerem aliquo modo ad David sanguinem pertinuisse, et aliquo modo ex tribu Juda in tribum Levi fuisse adoptatum, vel ipsum vel ejus aliquem progeneratorem, vel certe in tribu Levi ita natum, ut de stirpe David consanguinitatem aliquam duceret: sicut fieri potuisse idem Faustus fatetur, ut Maria de tribu Levi esset, quam tamen constat traditam viro qui fuerit de stirpe David, id est de tribu Juda; et ita dicit potuisse accipi, Christum filium David, si Maria filia Joseph fuisset . Proinde si filia Joseph  nupsisset in tribu Levi, non absurde diceretur etiam filius David, quisquis de illa et in tribu Levi natus fuisset: ita si mater illius Joachim, quem patrem Mariae Faustus commemorat, de tribu Juda et genere David nupsit in tribu Levi, non immerito et Joachim, et Maria, et filius Mariae etiam sic ex David semine veraciter perhibentur. Hoc ergo potius, vel tale aliquid crederem, si illius apocryphae scripturae, ubi Joachim pater Mariae legitur, auctoritate detinerer, quam mentiri Evangelium in quo scriptum est, et Jesum Christum Filium Dei Salvatorem nostrum ex semine David secundum carnem, et per virginem Mariam procreatum. Sufficit ergo nobis quod Scripturae quae hoc dicunt, et quibus credimus, ab inimicis suis de nulla possunt falsitate convinci.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal