- Tabla de Contenidos
CAPUT X.
Non mihi ergo vicissim dicat: Etsi ego non ostendo Mariam non fuisse de cognatione David, tu quod inde fuerit ostende. Hoc enim ostendo clarissimo plane atque fortissimo documento, quod Scriptura confirmatissimae auctoritatis et Christum dicit ex semine David, et ejus matrem sine ullius concubitu virginem Mariam. Quam vero sibi Faustus cujusdam quasi turpitudinis visus est verecundissimus detestator, cum diceret: Frustra vos calumniam ingeritis scriptori, tanquam Dei ille Filium in utero mulieris incluserit! Non plane catholica fides, quae Christum Dei Filium natum secundum carnem credit ex virgine, ullo modo eumdem Dei Filium sic in utero mulieris includit, quasi extra non sit, quasi coeli et terrae administrationem deseruerit, quasi a Patre recesserit: sed vos, Manichaei, corde illo, quo nihil potestis nisi corporalia phantasmata cogitare, ista omnino non capitis, quomodo Dei Verbum, Dei Virtus atque Sapientia, in se manens et apud Patrem, et universam creaturam regens, pertendat a fine usque ad finem fortiter, et disponat omnia suaviter (Sap. VIII, 1). In cujus dispositionis admirabili et ineffabili facilitate sibi etiam matrem in terra disposuit, et propter servos suos de corruptionis servitute liberandos in ea formam servi, hoc est, mortale corpus accepit, acceptum monstravit, monstratumque et morte prostratum, resurrectione sursum erexit , et tanquam templum solutum iterum aedificavit. Vos tamen qui haec credere quasi sacrilega formidatis, non membra dei vestri in utero virginis, sed in uteris omnium feminarum carnalium ab elephantis usque ad muscas includitis. An ideo vobis videtur vilior verus Christus, quia sic Verbum dicimus carnem factum in utero virginali, ut nulla sui commutatione in natura propria inviolabiliter permanens, templum sibi hominem coaptarit; et ideo vobis charus est deus vester, quia tot vinculis carnium colligatus et inquinatus in illa parte qua etiam in globo figendus est, sine causa suppetias deprecatur, aut etiam penitus oppressus deprecari non sinitur?