- Tabla de Contenidos
CAPUT VII.
Sic ergo de coelo dictum est super aquam Jordanis, Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui; quemadmodum dictum est et in monte (Matth. XVII, 5). Neque enim quia et ibi de coelo vox ipsa sonuit, Filius Dei ante non fuit: quandoquidem ex utero virginis ille accepit formam servi, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 7, 6). Denique idem ipse apostolus Paulus alio loco apertissime dicit, Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub Lege (Galat. IV, 4): mulierem scilicet more locutionis hebraicae feminam appellans. Ipse ergo est Filius Dei, qui et Dominus David secundum divinitatem; et idem ipse filius David, ex semine David secundum carnem. Quod si nobis credere non prodesset, non hoc tam attente idem apostolus Timotheo commendaret, dicens, Memor esto Christum Jesum resurrexisse a mortuis, ex semine David, secundum Evangelium meum (II Tim. II, 8). Contra quod Evangelium quisquis aliud annuntiaverit, ut anathema sit, magna cura fideles admonuit (Galat. I, 8, 9).