CAPUT VI.

Hunc sane miserum delire garrulum debemus intueri atque observare, non praetermittentem, ubi potuerit, lectori vaniloquiorum suorum etiam de Scripturarum testimoniis nebulas offundere falsitatis: sicut de Abraham dixit, quod Deo non crediderat de Sara sibi filium promittenti, quando cum ancilla concubuit; cum Scriptura testetur, nondum illi partum Sarae fuisse promissum (Gen. XVI, 4, et XVII, 17): vel quod uxorem suam sororem mentitus sit; cum genus Sarae nusquam in illis Litteris legerit, quibus de hac re fides habenda est (Id. XII, 13, et XX, 2, 12): et de filio ejus Isaac, quod etiam ipse Rebeccam falso dixerit sororem suam; cum genus ejus ibi aperte scriptum sit (Id. XXVI, 7, et XXIV): et de Jacob, quod quotidie certamen esset inter quatuor ejus uxores, quaenam illum de agro venientem prior ad concubitum raperet; quod illic omnino nusquam legisse convincitur. Ecce qualis homo mendaces divinorum Librorum scriptores se odisse gloriatur, qui etiam de evangelico tantae auctoritatis culmine omnibus noto , mentiri sic audet, ut non Matthaeum, ne  apostolici nominis pondere comprimatur, sed nescio quem alium sub Matthaei nomine velit putari scripsisse de Christo, quod non vult credere, et quod ea lumniosa versutia refutare conatur.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal