CAPUT V.

AUGUSTINUS respondit: Fides catholica eademque apostolica est, Dominum nostrum et Salvatorem Jesum Christum, et Filium Dei esse secundum divinitatem, et filium David secundum carnem: quod ita probamus ex evangelicis et apostolicis Litteris, ut nemo possit contradicere probationibus nostris, nisi qui ipsis Litteris contradicit: non sicut sibi Faustus iste proposuit, nescio quem pauca verba dixisse, et contra ejusdem Fausti versipellis astutias  nulla postea testimonia protulisse. Quod ego cum fecero, nihil ei quod respondeat remanebit, nisi illud quo vim manifestissimae veritatis in Scripturis sanctis expresse illudere atque evitare conatur, ut falsa illa et divinis codicibus immissa respondeat. Quam dementiam, furiosamque praesumptionem et audaciam, jam superius in hoc opere, quantum sufficere visum est, refutavi: nec eadem repetere oportet, ut modum sermonis etiam cogitemus. Quid igitur opus est dispersa per Scripturas omnes quaerere atque colligere testimonia, quibus contra istum probemus, in Libris maximae divinaeque auctoritatis, eumdem dici Filium Dei unigenitum semper Deum apud Deum, qui dicitur etiam filius David propter acceptam formam servi ex virgine Maria conjuge Joseph? Nunc interim, quia de Matthaeo voluit disputare, nec a me totus Matthaei liber huic sermoni inseri potest, legat qui voluerit, et videat quemadmodum Matthaeus eum, quem parentes ejus enumeraturus dicit filium David, narrando usque ad passionem resurrectionemque perducat; nec alium quam ipsum dicat a virgine Maria de Spiritu sancto conceptum et natum. Cui rei adhibet et testimonium de propheta: Ecce virgo accipiet in utero, et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus (Isai. VII, 14; Matth. I, 23). Eumdemque baptizatum a Joanne, audisse de coelo, Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III, 17): de quo dictum erat jam ex partu virginis, Nobiscum Deus. Nisi forte visum sit Fausto minus esse quod dictus est Deus, quam quod dictus est Filius Dei. Ex hoc enim conjicere conatus est, Matthaeo non esse visum quod Filius Dei factus sit nisi ex baptismo, quia ibi facta est vox de coelo, Hic est Filius meus: cum idem evangelista jam superius adhibuerit divinum ex propheta testimonium, ubi ipse partus virginis appellatus est, Nobiscum Deus.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal