- Tabla de Contenidos
CAPUT VIII.
Si secundum errorem vestrum, propter commixtionem gentis tenebrarum; non carnes, sed ipse Deus vester immundus est in ea parte, quam velut debellandis et captivandis hostibus absorbendam et inquinandam misit et miscuit: deinde propter ipsam commixtionem, etiam quidquid aliud manducatis, immundum est. Sed dicitis: Multo amplius immundae sunt carnes. Et quare amplius immundae sint carnes, longum est eorum de hac re deliramenta commemorare; sed breviter attingam quod sat est, ut inspiciantur reprehensores Veteris Testamenti, tanta stultitiae vetustate confecti, ut carnis accusatores sine ulla spirituali veritate solam carnem sapere convincantur. Fortasse enim paulo prolixior ista responsio sic adversus eos lectorem instruet, ut in caeteris responsionibus non a nobis tam multa verba requirantur. Dicunt enim isti vaniloqui et mentis seductores, in illa pugna, quando primus eorum homo, tenebrarum gentem elementis fallacibus irretivit, utriusque sexus principibus indidem captis , cum ex eis mundus construeretur, plerosque eorum in coelestibus fabricis colligatos, in quibus erant etiam feminae aliquae praegnantes: quae cum coelum rotari coepisset, eamdem vertiginem ferre non valentes, conceptus suos abortu excussisse; eosdemque abortivos fetus et masculos et feminas de coelo in terram cecidisse, vixisse, crevisse, concubuisse, genuisse. Hinc esse dicunt originem carnium omnium, quae moventur in terra, in aqua, in aere. Ergo si de coelo est origo carnium, absurdissimum est propter hoc eas immundiores putare: praesertim quia in ipsa structura mundi, eosdem principes tenebrarum, ita per omnes contextiones a summis usque ad ima colligatos dicunt, ut quanto quique amplius haberent commixti boni, tanto sublimius collocari mererentur; ac per hoc mundiores carnes esse deberent, quarum origo de coelo est, quam fruges quae oriuntur ex terra. Deinde, quid tam insanum dici potest, quam conceptos fetus ante vitae commixtionem tanto vivaciores fuisse, ut et abortivi et de coelo in terram ruentes viverent; commixta autem vita nisi tempore maturo editi, vivere non possint, et si de paulo altiore loco cadant, continuo moriantur? Utique si regnum vitae contra regnum mortis belligeravit, commixta vita vivaciores facere debuit, non corruptibiliores. Quod si in sua natura quaeque res magis suam retinet incorruptionem, non duas naturas bonam et malam, sed duas bonas, quarum sit una melior, praedicare debuerunt. Unde igitur asserunt immundiores carnes, quas de coelo genus ducere affirmant, istas duntaxat omnibus notas? Nam ipsa prima corpora principum tenebrarum, ex arboribus ibidem natis tanquam vermiculos opinantur exorta; ipsas autem arbores ex quinque illis elementis. Proinde si animalium corpora primam originem habent ex arboribus, secundam de coelo; quid causae est ut immundiora quam fructus arborum existimentur? Si propterea quia cum moriuntur, amittunt animam, ut jam immundum sit quidquid vita deserente remanserit; cur eodem pacto non sunt immunda olera vel poma, quae utique, sicut supra dictum est, cum decerpuntur vel avelluntur, moriuntur? Horum quippe homicidiorum rei esse nolunt, dum nihil vel ex terra vel ex arbore decerpunt. Deinde, cum duas animas esse in uno animantis corpore affirment, unam bonam de gente lucis, alteram malam de gente tenebrarum; numquid, cum occiditur animal, bona anima fugit, et mala remanet? Si enim hoc esset, sic viveret animal occisum, quomodo vivebat in gente tenebrarum, quando solam suae gentis habebat animam, qua etiam rebellaverat adversum regna divina. Cum ergo in morte cujuslibet animalis, utraque anima et bona et mala deserat carnem; cur immunda caro dicitur, quasi a sola bona anima deseratur? Quia etsi aliquae vitae reliquiae remanent, ex utraque remanent: nec ipsum quippe fimum dicunt remanere sine aliquibus exiguis reliquiis membrorum Dei. Nullam igitur causam reperiunt, cur asseverent carnes frugibus immundiores. Sed videlicet fallacem castitatem suam ostentare conantes, eo putant immundiorem carnem, quod de concubitu existat: quasi non tanto vehementius cogantur membro illi divino manducando succurrere, equanto illic arctius colligatum putant. Postremo, si ista causa est majoris immunditiae carnium, ea comdant animalium corpora, quae non de concubitu oriuntur, sicut sunt innumerabilia genera vermium, quorum nonnullos vulgo edunt quaedam Venetiae regiones ex arboribus natos. Ranas etiam quas repente ex una pluvia terra generat, in escam isti assumere debuerunt, ut Dei sui membra talibus formis commixta liberarent, si eam carnem detestantur, quae concubitu propagatur; et genus humanum erroris arguerent, quod gallinis columbisque vescantur, ex masculorum feminarumque coitu procreatis, et mundiores coeli et terrae filias ranas abjiciant. Nam secundum istorum fabulam mundiores sunt primi principes tenebrarum, quorum parentes arbores fuerunt, quam ipse Manichaeus, quem pater et mater concumbendo genuerunt: mundiores etiam pediculi eorum, qui sine concubitu, sudore carnis vel corporis exhalatione nascuntur, quam isti ipsi miseri, qui de parentibus concumbentibus nati sunt. Aut si jam quidquid ex carne etiam sine concubitu nascitur, propterea putant immundum, quia ipsa caro ex concubitu est; immunda erunt olera et fruges, quae de stercoribus fertilius uberiusque surrexerint. Ubi videant quid faciant, vel quid respondeant, qui fruges dicunt mundiores esse quam carnes. Nam stercore quid immundius ex carne projicitur, et quid frugibus feracius adhibetur? Certe ipsi dicunt per attritiones et digestiones ciborum, fugere inde vitam, et exiguum quiddam in stercore remanere. Cur ergo ubi exigua vita remanet, inde cibi vestri, hoc est fructus terrae, de stercore et meliores et majores et plures existunt? Caro non purgamentis terrae, sed fetibus pascitur: terra vero purgamentis carnis, non fetibus fecundatur. Eligant quid sit mundius: aut jam correcti desinant esse immundi et infideles quibus nihil sit mundum, et nobiscum amplectantur Apostolum dicentem, Omnia munda mundis (Tit. I, 15). Domini est terra et plenitudo ejus (Psal. XXIII, 1). Omnis creatura Dei bona est (I Tim. IV, 4). Omnia quippe quae naturaliter sunt, in ordine suo bona sunt: et nemo in eis peccat; nisi qui ordinem suum in Dei obedientia non custodiens, eorum quoque ordinem male utendo perturbat.