- Tabla de Contenidos
CAPUT IX.
Patres autem nostri qui Deo placuerunt, tenuerunt ordinem suum in ipsa obedientia, ut quidquid Deus temporibus congruis jubendo distribuit, sic observarent, quemadmodum ille distribuit. Itaque non solum carnes ad cibum datas, cum omnes natura mundae essent, quasdam tamen nonnulla significatione immundas illo tempore non ederunt, quo eas non edi praeceptum erat, ut talibus significationibus futura rerum manifestatio praefiguraretur: sed et azymum panem, et caetera hujusmodi, in quibus fuisse umbram futurorum dicit Apostolus (Hebr. X, 1), tam rei essent illius temporis et illius populi homines, si observare contemnerent, quando sic illa fieri, et ista quae nunc revelata sunt, tunc sic praenuntiari oportebat; quam nos desipientes essemus, si nunc jam manifestato Novo Testamento, illas praenuntiativas observationes, aliquid nobis prodesse putaremus. Sicut sacrilegi et impii, si eosdem Libros qui propter nos scripti sunt, ut ea quae jam nobis revelata et in manifestatione annuntiata sunt, tanto ante illis figuris praenuntiata cognoscentes, fideliter et firmiter teneremus, ideo putaremus abjiciendos, quia ea quae ibi scripta sunt, non jam observare corporaliter, sed intelligere et facere spiritualiter nos Dominus jubet. Scripta sunt enim propter nos, in quos finis saeculorum obvenit, sicut item dicit idem apostolus (I Cor. X, 11). Omnia enim quae ante scripta sunt, ut nos doceremur scripta sunt (Rom. XV, 4). Quapropter, non manducare azymum per statutos septem dies (Exod. XII, 15), tempore Veteris Testamenti peccatum fuit; tempore autem Novi Testamenti non est peccatum: sed in spe futuri saeculi quam habemus in Christo, qui et animam nostram induens justitia, et corpus nostrum induens immortalitate, totos nos innovat, credere aliquid ex veteris corruptionis necessitate atque indigentia nos passuros vel acturos, semper peccatum est, quamdiu volvuntur isti septem dies quibus peragitur tempus: sed hoc Veteris Testamenti temporibus in figura occultatum, a quibusdam sanctis intelligebatur; tempore autem Novi Testamenti in manifestatione revelatum, populis praedicatur. Unde Scriptura illa tunc erat praeceptum, nunc testimonium. Scenopegiam non celebrare aliquando peccatum fuit (Lev. XXIII, 34); nunc non est peccatum: tabernaculo autem Dei quod est Ecclesia non compaginari, semper peccatum est; sed tunc agebatur sub praecepto figurato, nunc legitur in testimonio revelato. Nam et illud quod tunc factum est, non diceretur tabernaculum testimonii, nisi alicui veritati quae suo tempore declaranda erat, quadam congruentia significationis attestaretur. Lineis vestibus miscere purpuram, et linostima veste indui aliquando peccatum fuit (Deut. XXII, 11); nunc non est peccatum: sed inordinate vivere, et diversi generis professiones velle miscere, ut vel sanctimonialis habeat ornamenta nuptarum, vel ea quae se non continens nupsit, speciem virginis gerat, omni modo peccatum est; et si quid inconvenienter ex diverso genere in vita cujusque contexitur. Verum illud tunc figurabatur in vestibus, quod nunc declaratur in moribus. Illud enim erat tempus significandi, hoc manifestandi. Ergo ipsa Scriptura, quae tunc fuit exactrix operum significantium, nunc testis est rerum significatarum; et quae tunc observabatur ad praenuntiationem, nunc recitatur ad confirmationem. Bovem et asinum ad operandum jungere tunc non licebat (Deut. XXII, 10); nunc licet. Declaratum est enim per Apostolum, cum de bove triturante non infrenando Scripturam recoleret, dicentem: Numquid de bobus cura est Deo? Quare ergo nunc legitur, quando id quod prohibuit jam licet? Quia idem ipse ibi secutus Apostolus ait: Propter nos Scriptura dicit (I Cor. IX, 9, 10). Et utique impium est ut non legamus nos quod scriptum est propter nos: magis enim propter nos, quibus manifestatur, quam propter illos in quibus figurabatur. Bovem quippe et asinum, si necesse sit, unusquisque sine detrimento operis jungit: sapientem vero et stultum, non ut unus praecipiat, et alter obtemperet, sed pariter ex aequali potestate, ut annuntient verbum Dei, non sine scandalo quisquam comites facit. Itaque eamdem Scripturam tenemus, et tunc potestate praecipientem umbris tegendum, quod nunc aperiretur; et nunc auctoritate attestantem luce apertum, quod tunc tegebatur.
De calvo autem et reburro (Levit. XIII, 40), quod eos immundos Lex dixerit, parum Faustus attenderat, aut in mendosum codicem inciderat. Sed utinam ipse calvam frontem habere voluisset , atque in ea crucem Christi figere non erubuisset: profecto Christum clamantem, Ego sum veritas (Joan. XIV, 6), nec cum falsis vulneribus occubuisse, nec cum falsis cicatricibus resurrexisse credidisset. Quin etiam dicit: Ego fallere non didici; quod sentio loquor. Non est ergo discipulus Christi sui, quem falsas cicatrices dubitantibus discipulis demonstrasse insanus opinatur, et non solum de caeteris vanitatibus suis, sed etiam de ipsa Christi fallacia sibi tanquam non fallenti vult credi: utrum Christo melior , quo fallente ipse non fallit; an eo ipso non veracis Christi, sed fallacis Manichaei discipulus, cum et in hoc fallit, in quo se non didicisse fallere gloriatur?