CAPUT PRIMUM.

FAUSTUS dixit: Quare non credis in genealogiam Jesu? Multae quidem sunt causae, sed palmaris illa, quia nec ipse ore suo usquam se fatetur patrem habere, aut genus in terra: sed e contra, quia non sit de hoc mundo, quia a Patre Deo processerit, quia descenderit de coelo, quia non sibi sint mater et fratres, nisi qui fecerint voluntatem Patris sui, qui in coelis est. Ad haec, illi ipsi qui has ei genealogias ascribunt, non eum ante nativitatem cognovisse  videntur: sed neque statim ut natus est, quo crederentur ea scripsisse, quae erga eum oculis suis viderint gesta; sed juveni jam et maturo conjuncti sunt ei, id est, annorum ferme triginta: siquidem et aetas ascribi divinis potest  sine blasphemia. Quare cum in omni testimonio veritatis hoc semper quaeri soleat, utrumne quis audieret, an viderit; isti vero  nec audisse se fateantur ab ipso generationis hunc ordinem, aut quia omnino sit natus; nec vidisse oculis, quia longo post tempore, id est, post Baptismum cognoverint eum: mihi et omni recte judicanti, tam stultum videtur hoc credere, quam si quis caecum et surdum testem in judicium vocet.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal