- Tabla de Contenidos
CAPUT VII.
Testamento autem Veteri, ubi quidam cibi carnium prohibentur, cur non sit contraria ista sententia, qua dicit Apostolus, Omnia munda mundis; et, Omnis creatura Dei bona est (I Tim. IV, 4); si possunt, intelligant hoc Apostolum de ipsis dixisse naturis; illas autem Litteras propter quasdam praefigurationes tempori congruentes, animalia quaedam, non natura, sed significatione immunda dixisse. Itaque, verbi gratia, si de porco et agno requiratur, utrumque natura mundum est, quia omnis creatura Dei bona est; quadam vero significatione agnus mundus, porcus immundus est: tanquam si stultum et sapientem diceres, utrumque hoc verbum natura vocis et litterarum et syllabarum quibus constat, utique mundum est; significatione autem unum horum verbum, quod dicitur stultus, immundum dici potest, non natura sui, sed quoniam quiddam immundum significat. Et fortasse quod est in rerum figuris porcus, hoc est in rerum genere stultus; et tam illud animal, quam istae duae syllabae, quod dicitur stultus, quiddam unum idemque significat. Immundum quippe illud animal in Lege positum est, eo quod non ruminet: non autem hoc ejus vitium, sed natura est. Sunt autem homines qui per hoc animal significantur, immundi proprio vitio, non natura: qui cum libenter audiant verba sapientiae, postea de his omnino non cogitant. Quod enim utile audieris, velut ab intestino memoriae, tanquam ad os cogitationis, recordandi dulcedine revocare, quid est aliud, quam spiritualiter quodam modo ruminare? Quod qui non faciunt, illorum animalium genere figurantur. Unde et ipsa a talibus carnibus abstinentia, tale vitium nos cavere praemonuit. Cum enim thesaurus desiderabilis sit ipsa sapientia, de hac munditia ruminandi et immunditia non ruminandi alio loco scriptum est: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis; vir autem stultus glutiit illum (Prov. XXI, 20). Hae autem similitudines rerum in locutionibus vel observationibus figuratis, propter quaerendi et comparandi exercitationem, rationales mentes utiliter et suaviter movent. Sed priori populo multa talia non tantum audienda, verum etiam observanda praecepta sunt. Tempus enim erat quo non tantum dictis, sed etiam factis prophetari oporteret ea quae posteriori tempore fuerant revelanda. Quibus per Christum atque in Christo revelatis, fidei gentium onera observationum non sunt imposita, prophetiae tamen auctoritas commendata. Ecce nos diximus qua causa, cum secundum Domini Apostolique sententiam nullas animalium carnes immundas habeamus, Veteri tamen Testamento, ubi quaedam immundae dictae sunt, non adversemur: vos jam dicite, quare immundas carnes existimetis.