- Tabla de Contenidos
CAPUT VI.
Nec intelligit Faustus, aut forte se fingit non intelligere, quid sit implere Legem; cum hoc de verborum adjectione putat accipiendum, quia scriptum est, ne quid addatur Scripturae Dei, vel detrahatur (Deut. XII, 32): unde dicit non debuisse adimpleri, quod ita perfectum commendatur, ut nihil addendum minuendumque sit. Nesciunt ergo isti quomodo adimpleat Legem, qui sic vivit ut Lex praecepit. Plenitudo enim Legis charitas, sicut dicit Apostolus (Rom. XIII, 10). Istam charitatem Dominus et exhibere et donare dignatus est, mittendo fidelibus suis Spiritum sanctum. Unde item dicit idem apostolus: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Id. V, 5). Et ipse Dominus: In hoc scient omnes quia discipuli mei estis, si vos invicem diligatis. (Joan. XIII, 35). Impletur ergo Lex, vel cum fiunt quae ibi praecepta sunt, vel cum exhibentur quae ibi prophetata sunt. Lex enim per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est (Id. I, 17). Ipsa Lex cum impleta est, gratia et veritas facta est. Gratia pertinet ad charitatis plenitudinem, veritas ad prophetiarum impletionem. Et quia utrumque per Christum, ideo non venit solvere Legem aut Prophetas, sed adimplere: non ut Legi adderentur quae deerant, sed ut fierent quae scripta erant: quod ipsa ejus verba testantur. Non enim ait, Iota unum, aut unus apex non transiet a Lege, donec addantur quae desunt; sed, donec omnia fiant.