- Tabla de Contenidos
CAPUT V.
Jam illud quam sit infirmum, quis non videt, quod ait, non eum dicere potuisse, Nolite putare quia veni solvere Legem aut Prophetas; non veni solvere, sed adimplere: nisi aliquid tale jam fecisset, ut in hanc suspicionem posset venire? Quasi nos negemus Judaeis non intelligentibus videri potuisse Christum destructorem Legis et Prophetarum: sed hoc ipsum est cur ille verax et veritas non potuerit de alia Lege et de aliis Prophetis dicere, quod eos non solveret, nisi de iis quos illi eum solvere suspicabantur. Quod hinc etiam satis confirmatur, quia ibi sequitur, et dicit: Amen, amen dico vobis, donec transeat coelum et terra, iota unum, aut unus apex non transiet de Lege, donec omnia fiant. Quicumque ergo solverit unum ex mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum: quicumque autem fecerit, et sic docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum. Pharisaeos enim cogitabat, cum ista diceret, qui solvebant Legem factis, et docebant verbis. De quibus alio loco dicit: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt (Matth. XXIII, 3). Propterea et hic ita sequitur: Dico enim vobis, nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum (Id. V, 17-20): id est, nisi vos feceritis et ita docueritis, quod illi non faciunt et sic docent, non intrabitis in regnum coelorum. Quam ergo Legem docebant Pharisaei et non faciebant, ipsam dicit Christus non se venisse solvere, sed adimplere: quia ipsa pertinet ad cathedram Moysi, in qua sedentes Pharisaei, et dicentes nec facientes, audiendi sunt, non imitandi.