CAPUT PRIMUM.

FAUSTUS dixit: Non veni Legem solvere, sed adimplere (Matth. V, 17). Sed enim hoc, nisi aliud forte significat, a Christo dictum credere, non minus tibi contrarium scias esse, quam mihi. Uterque enim nostrum sub hac opinione christianus est, quia Christum in destructionem Legis ac Prophetarum venisse putavimus. Quod si tu verbo interim fateri non vis, attamen id operibus indicas. Inde enim est quod Legis ac Prophetarum praecepta et ipse contemnis: inde quod Novum Testamentum Jesum condidisse utrique fatemur: quo quid aliud, quam destructionem fatemur Veteris Testamenti? Quae cum ita sint, quomodo Christum illud dixisse credemus, nisi ante nosmetipsos damnemus stultae in praeteritum opinionis, et ad poenitudinem recurramus, obsequamurque Legi de integro ac Prophetis, atque eorum curemus, qualiacumque sint, observare mandata? Quod cum fecerimus, tunc denique vere crediderimus dixisse Jesum quia non venerit Legem solvere, sed adimplere. Nunc autem falsum est, quia nec tu id credis, de quo me solum incusas.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal