- Tabla de Contenidos
CAPUT II.
Sed esto, licuerit in praeteritum errasse. Quid nunc tandem? Placetne ire sub Legem, si eam Christus non tam solvit, sed adimplevit? Placet circumcidi, id est, pudendis insignire pudenda, et Deum credere sacramentis talibus delectari? placet suscipere sabbatorum otium, et Saturniacis manus insertare catenis? Placet ad ingluviem Judaeorum daemonis (neque enim Dei ) nunc tauros, nunc arietes, nunc etiam hircos, ut non et homines dicam, cultris sternere: ac propter quod idola sumus exosi, id nunc exercere crudelius sub Prophetis ac Lege? Placet denique feralium ciborum quaedam existimare munda, quaedam in immundis et contaminatis habere, ex quibus inquinatiorem porcinam Lex asserunt et Prophetae? Negabis profecto horum quidquam faciendum nobis volentibus perseverare esse quod sumus: quoniam quidem Christum dicentem audias, dupliciter filium gehennae fieri eum qui fuerit circumcisus (Matth. XXIII, 15). Sabbatum vero nec ipsum servasse videas, nec usquam mandasse servandum. De cibis item ipsum asseverantem audias, nullo eorum inquinari hominem, quae in os ingrediuntur, sed ea potius quae de ore procedunt polluere (Matth. XV, 11). De sacrificiis item frequentem ipsius esse sermonem, Deum misericordiam velle, non sacrificium (Id. IX, 13, et XII, 7). Haec igitur si ita sunt, ubi illud erit, non eum venisse solvere Legem et Prophetas, sed adimplere? Quod si dixit, aut aliud significans dixit, aut, quod absit, mentiens dixit, aut omnino nec dixit. Sed Jesum quidem mentitum esse nullus dicat, duntaxat Christianus: ac per hoc aut aliter dictum est, aut omnino nec dictum.