CAPUT III.

Et tamen me quidem jam adversus capituli hujus necessitudinem manichaea fides reddidit tutum, quae principio mihi non cunctis quae ex Salvatoris nomine scripta leguntur passim credere persuasit, sed probare si sint eadem vera, si sana, si incorrupta: esse enim permulta zizania, quae in contagium boni seminis Scripturis pene omnibus noctivagus quidam seminator insperserit (Id. XIII, 25). Idcircoque me ne hic quidem terruerit sermo, quamvis reverendi nominis prae se ferat inscriptionem; quia probare mihi adhuc ex proposito licet, utrumne et hic interdiani satoris et boni sit, an nocturni illius et pessimi. Tu vero qui temere omnia credis, qui naturae beneficium rationem ex hominibus damnas, cui inter verum falsumque judicare religio est, cuique bonum a contrario separare, non minus formidini est, quam infantibus maniae ; quid facturus eris, cum te in capituli hujus angustiam necessitas coget? Dico autem, cum te Judaeus, seu quis alter sermonis istius non inscius interpellabit, quid ita Legis et Prophetarum praecepta non serves, cum Christus eadem non se venisse solvere dicat, sed adimplere? Nempe cogeris aut vanae superstitioni succumbere, aut capitulum profiteri falsum, aut te Christi negare discipulum.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal