CAPUT IV.

AUGUSTINUS respondit: Jam toties explosa atque convicta quia repetis, nos quoque, quibus ea convicimus, repetere non pigebit. Ea Christiani ex Lege et Prophetis non faciunt, quibus significata sunt ista quae faciunt. Illae quippe erant figurae futurorum, quas rebus ipsis per Christum revelatis et praesentatis auferri oportebat, ut eo quoque ipso quod haec ablata sunt, Lex et Prophetae implerentur. Ibi quippe et hoc scriptum est, daturum Deum Testamentum novum, Non quale dedi, inquit, patribus eorum (Jerem. XXXI, 32). Populus enim ille pro suo corde lapideo, multa praecepta magis sibi congrua quam bona acceperat, quibus tamen figurarentur et prophetarentur futura: sed tunc a non intelligentibus celebrabantur. Cum autem venerunt et patefacta sunt quae illis significabantur, non jam illa jubentur facienda, sed leguntur intelligenda. Unde ibi de hac etiam re futura dicitur, Auferam eis cor lapideum, et dabo eis cor carneum (Ezech. XI, 19): id est, non cor sine sensu, sed cor cum sensu. Unde traxit Apostolus  quod ait, Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus (II Cor. III, 3). Quid enim aliud dixit, quam cor carneum? Quia ergo et hoc praedictum erat, magis si ista de nostra celebratione non auferrentur, non implerentur Lex et Prophetae; quia non fieret quod praedixerant: cum vero et hoc fit, inde potius intelliguntur adimpleri, unde vobis videntur non adimpleri.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal