- Tabla de Contenidos
CAPUT V.
Nec nos terret insultatio tua, quod sabbatorum otium, catenas Saturniacas appellas. Vana est enim et inepta; nec tibi hoc dicere venisset in mentem, nisi quia vos in die, quem dicunt Solis, solem colitis. Sicut autem nos eumdem diem dominicum dicimus, in eoque non istum solem, sed resurrectionem Domini veneramur; sic otium sabbatorum sine Saturni veneratione a patribus observatum est, cum sic illud observari oportebat: erat enim umbra futurorum, sicut Apostolus testis est (Coloss. II, 17). Diebus quippe istis, quorum septenarius numerus in orbem redit, deorum suorum nomina Gentes imposuerunt. De quibus ait Apostolus, quod coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori (Rom. I, 25). Quos in hac parte etiam vos imitamini, nisi quod cum eis lucidiora duo lumina, caetera vero sidera non cum eis adoratis. Sed et mensibus imposuerunt nomina deorum suorum. Propter honorem quippe Romuli, quia eum Martis filium crediderunt, primum mensem Marti dicantes, Martium vocaverunt. Et inde Aprilem a nullo dei sui nomine, sed a re ipsa, quasi Aperilem, quod tunc plurimum germinis aperiatur in florem. Inde tertium mensem Maium, quod Maiam Mercurii matrem deam colant. Inde quartum Junium a Junone. Inde caeteros usque ad Decembrem a numeris nominarunt. Sed ex eis Quintilis atque Sextilis nominibus hominum, quibus divinos honores decreverant, appellati sunt, Julius et Augustus: nam septimus September, et caeteri, ut dixi, usque de Decembrem, numerorum ex ordine nominibus enuntiantur. Porro Januarius a Jano appellatus est, Februarius a Februis sacris Lupercorum. Vultis ergo ut et vos dicamini in mense Martio Martem colere? Illo enim mense Bema vestrum cum magna festivitate celebratis . Si autem vobis in mense Martio licere arbitramini aliud considerare, non Martem; cur ex die septimo, quod sabbatum a requie nominatum est, divinis Scripturis Saturnum importare conamini, quia eum diem Saturni Gentes appellaverunt? Nempe jam videtis cum quanta impietate deliretis.