- Tabla de Contenidos
CAPUT VI.
An illud quod adjunxit, vos movet adhuc? Quamvis nec sic quidem, inquit, dignum erit, ex utero natum credere Deum, et Deum Christianorum. Quasi nos ipsam divinam naturam ex feminae utero exstitisse credamus. Nonne modo commemoravi Apostoli testimonium, ubi ait de Judaeis: Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula? Christus ergo Dominus et Salvator noster Filius Dei verus secundum divinitatem, et filius hominis verus secundum carnem, non ex eo quod est super omnia Deus benedictus in saecula ex femina natus est; sed ex illa infirmitate quam suscepit ex nobis, ut in ea moreretur pro nobis, et eam sanaret in nobis: non ex forma Dei, in qua cum esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, natus ex femina est; sed ex forma servi, quam accipiendo, semetipsum exinanivit (Philipp. II, 6). Neque enim ob aliud exinanisse se dictus est, nisi accipiendo formam servi, non amittendo formam Dei. Illa enim natura, qua in forma Dei aequalis est Patri, incommutabiliter permanente, suscepit mutabilem nostram, per quam de virgine nasceretur. Vos autem, cum carnem Christi virginali utero committere horretis, ipsam divinitatem Dei, non tantum hominum, sed et canum porcorumque uteris commisistis! semel conceptam in utero virginis Christi carnem non vultis credere, in quo non solum non ligatus, sed nec mutatus est Deus; et ipsam Dei partem, divinamque naturam, in omnium hominum, ac bestiarum masculinis seminibus et femininis uteris, in omnibus conceptibus, per omnes terras, et per omnes aquas, et per omnes horas ligari, opprimi, coinquinari, et nec totam postea liberari posse praedicatis!