- Tabla de Contenidos
CAPUT PRIMUM.
FAUSTUS dixit: Accipis Testamentum Vetus? Si est mihi in eo haereditas, accipio; si non est, non accipio. Improbitas enim haec quidem nimia est, usurpare tabulas quae testentur exhaeredatum. An ignoras Testamentum Vetus Chananaeorum terram repromittere (Gen. XV, 18, et XVII, 8); sed eam tamen Judaeis, id est, circumcisis, et sacrificantibus, et abstinentibus a porcina, ac reliquis carnibus, quas immundas Moyses appellat, sabbata observantibus, et azymorum solemnitatem, ac reliqua hujusmodi, quae ejus ipse testator eis observanda mandavit (Levit. XI, 7, et Exod. XII, et XX, 8)? Quae quia Christianorum placuere nemini; neque enim quisquam nostrorum ea custodit; dignum est ut cum refusa haereditate reddamus et tabulas. Haec ergo prima causa est cur ego Testamento Vetus abjiciendum puto: nisi tu me prudentius aliquid doceas. Secunda vero causa est, quod tam etiam misera ejus, et corporalis, ac longe ab animae commodis haereditas est, ut post beatam illam Novi Testamenti pollicitationem, quae coelorum mihi regnum, et vitam perpetuam repromittit, etiam si gratis eam mihi testator suus ingereret, fastidirem.