CAPUT V.

Quapropter, quoniam id quod Faustum de generationum diversitate permovit, quia in duobus patribus intelligendis hic nodus erat, intellecta natura et adoptione solutum est, frustra se voluit ad duos evangelistas conferre, et ab aliis duobus auferre: magis offensurus ad quos se contulisset, quam eos a quibus abstulisset. Non enim amant sancti suos electores, si suorum sociorum eos invenerint desertores. Unitate enim gaudent, et in Christo unum sunt: et si alius aliud, et alius aliud; aut alius aliter, et alius aliter; vera tamen omnes dicunt, nec sibi ullo modo contraria, si pius lector accedat, si mitis legat, si non haeretico animo unde rixetur, sed fideli corde unde aedificetur, inquirat. Jam ergo, quoniam singulorum  patrum generationes, quos ut unus homo duos haberet, non est ab humano genere alienum, singulos Evangelistas narrandas suscepisse credidimus, non est a veritate nostra fides aliena. Quocirca, inter se jam Evangelistis convenientibus, sicut Faustus promisit, utcumque succumbite.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal