CAPUT V.

AUGUSTINUS respondit: Audi ergo, quod confiteris te non videre, qua mente aut consilio hoc adversum vos capitulum proferamus: non quod a carnibus abstineatis, nam hoc a quibusdam et primi patres nostri fecerunt, sicut commemoras; non tamen ea damnandi, sed significandi gratia, quod non intelligitis, et unde jam quantum sufficere videbatur, in superioribus partibus operis hujus locutus sum: et Christiani, non haeretici, sed Catholici, edomandi corporis causa, propter animam in orationibus amplius humiliandam, non quod illa esse immunda credant, non solum a carnibus, verum a quibusdam etiam terrae fructibus abstinent; vel semper, sicut pauci, vel certis diebus atque temporibus sicut per Quadragesimam fere omnes, quanto magis quisque  vel minus seu voluerit, seu potuerit. Vos autem ipsam creaturam negatis bonam, et immundam dicitis, quod carnes diabolus operetur faeculentiore materia mali; ac per hoc eas, tanquam immundiora et truculentiora dei vestri vincula, exhorrentes abjicitis. Auditoribus autem vestris, quos tanquam distinctos a genere sacerdotum dixisti, secundum veniam haec edenda conceditis: sicut quibusdam concedit Apostolus secundum veniam, non omnem concubitum conjugalem, etiam qui fit sola causa generandi; sed eum qui fit per incontinentiam, sed tamen cum conjuge (I Cor. VII, 5, 6). Neque enim conceditur secundum veniam, nisi peccatum. Hoc vos de omni carnium cibo sentitis, hoc et ipsi ab haeresi vestra didicistis, et vestros auditores docetis: sed illis quod sit ignoscendum, propter quod vobis necessaria ministrant, ut dixi, conceditis, non dicentes non esse peccatum, sed peccantibus veniam largientes; vos autem ab omni tali tanquam mala et immunda contagione abstinetis: ac per hoc illud quod sequitur ea verba Apostoli, quibus commemorationem hujus capituli terminasti, ipsum est omnino quod nos facit hoc testimonium vobis objicere: quod et tu, puto, sciebas, ut ea verba primo non poneres, et nobis in extremo diceres, Qua mente aut consilio hoc adversum nos capitulum proferatis, ego non video; cum hoc ipsum nostrum consilium tacere quam commemorare malueris. Cum enim Apostolus dixisset, Abstinentes a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus; secutus ait, Et iis qui cognoverunt veritatem: quoniam omnis creatura Dei bona est, et nihil abjiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur; sanctificatur enim per verbum Dei et orationem (I Tim. IV, 3-5). Haec sunt quae negatis; hoc animo, hac voluntate, hac opinione ab escis hujusmodi temperatis, quod non significatione, sed natura malae et immundae sint. Qua in re creatorem earum sine dubio blasphematis: hoc est quod pertinet ad doctrinam daemoniorum. Nolite ergo mirari hoc de vobis tanto ante a sancto Spiritu prophetatum.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal