- Tabla de Contenidos
CAPUT VI.
Iterum si ad virginitatem sic adhortaremini, quemadmodum hortatur apostolica doctrina, Qui dat nuptum, bene facit; et qui non dat nuptum, melius facit (I Cor. VII, 38): ut bonum esse nuptias diceretis, sed meliorem virginitatem, sicut facit Ecclesia, quae vere Christi est Ecclesia: non vos Spiritus sanctus ita praenuntiaret, dicens, prohibentes nubere (I Tim. IV, 3). Ille enim prohibet, qui hoc malum esse dicit, non qui huic bono aliud melius anteponit. Denique vos eum praecipue concubitum detestamini, qui solus honestus et conjugalis est, et quem matrimoniales quoque tabulae prae se gerunt, Liberorum procreandorum causa: unde vere non tam concumbere, quam nubere prohibetis. Concumbitur enim etiam causa libidinum, nubitur autem nonnisi filiorum. Nec ideo vos dicatis non prohibere, quia multos vestros Auditores in hoc obedire nolentes vel non valentes salva amicitia toleratis. Illud enim habetis in doctrina vestri erroris, hoc in necessitate societatis. Hinc est quod paulo ante distuleram dicere, cur vobis mors Christi visa sit vel fallax et simulata praedicanda, et non etiam nativitas. Mortem quippe tanquam separationem animae, id est, naturae dei vestri a corpore inimicorum ejus, hoc est a figmento diaboli, praedicatis atque laudatis: ac per hoc rem dignam fuisse credidistis, quam Christus etsi non moriens, tamen mortem simulans commendaret. In nativitate autem quia non solvi, sed ligari potius deum vestrum creditis, hanc nec saltem fallaciter imaginatum Christum credere voluistis: ita ut non sic vobis Maria displiceret, si concubuisset, et non concepisset, quomodo displicet, quia non concubuit, et tamen peperit. Videtis ergo multum interesse inter hortantes ad virginitatem, bono minori bonum amplius praeponendo; et prohibentes nubere, concubitum propagationis, qui solus proprie nuptialis est, vehementius accusando: multum interesse inter abstinentes a cibis, propter sacramenti significationem , vel propter corporis castigationem; et abstinentes a cibis, quos Deus creavit, dicendo quod eos Deus non creavit. Proinde illa doctrina est Prophetarum et Apostolorum, haec daemoniorum mendaciloquorum.