CAPUT IV.

Aut si Moyses vobis et Prophetae, cum escas dijudicant, Dei legem sancire videntur, et non daemoniorum; si Daniel in Spiritu sancto observavit tres hebdomadas; si Ananias, Azarias, et Misael pueri, divinae mentis instinctu, oleribus uti maluerunt et leguminibus; si denique in vobis quotquot abstinent, non a daemoniis impulsi id faciunt; si Quadragesima sine vino et carnibus non superstitiose a vobis, sed divina lege servatur: videte, quaeso, videte, ne summae dementiae hoc sit a Paulo dictum putare, quod daemoniorum doctrina sit abstinentia omnis ciborum, et prohibere nubere: quemadmodum nec illud quod dicit etiam virgines dicare Christo, daemoniorum esse doctrinas; quod vos perinde sine consideratione legentes, ut caetera, ad nos subinde respicitis: nec videtis hinc et virgines vestras daemoniorum doctrina captas notari, et vos esse antistites daemoniorum, qui certatim semper ad hanc eas incitetis professionem suasionibus vestris, ut pene jam major in Ecclesiis omnibus virginum apud vos, quam mulierum numerositas habeatur? Quid ergo non et vos jam desistitis a talibus incoeptis? Quid in fraudem miseras inducitis filias hominum, si non in eis Christi voluntas impletur, sed daemoniorum? Et tamen hoc nobis primo respondeatis velim, utrum omnino virgines facere, doctrina sit daemoniorum, an solum per prohibitionem facere nubendi? Si per prohibitionem, nihil ad nos: nam et ipsi tam stultum judicamus inhibere volentem, quam nefas et impium satis nolentem cogere. Si vero favere huic quoque proposito et non reluctari volenti, id quoque doctrinam putatis esse daemoniorum, taceo nunc vestrum periculum, ipsi jam timeo Apostolo, ne daemoniorum doctrinam intulisse tunc Iconium videatur, cum Theclam oppigneratam jam thalamo, in amorem sermone suo perpetuae virginitatis incendit. Quid vero et de magistro ipso dicemus, ac sanctimonii totius auctore Jesu, et hujus ipsius professionis puellarum caelibe sponso , qui in Evangelio tria genera taxans spadonum, unum  nativum, alterum factitium, tertium voluntarium, eis tamen palmam attribuit, qui se ipsos, inquit, spadones fecerunt propter regnum coelorum (Matth. XIX, 12); significans virgines et pueros qui nubendi ipsa a cordibus suis exsecta cupiditate, spadonum vice in ejus Ecclesia semper, tanquam in domo regia conversentur? Quid ergo, et hoc vobis doctrina videtur esse daemoniorum, et in seductorio spiritu dictum? Et quis erit alius in Deo loquens, si Paulus et Christus daemoniorum probantur fuisse sacerdotes? Mitto enim caeteros ejusdem Domini nostri Apostolos, Petrum et Andream, Thomam et illum inexpertem Veneris inter caeteros beatum Joannem, qui per diversa professionem  boni istius inter virgines ac pueros divino praeconio cecinerunt, formam nobis atque adeo vobis ipsis faciendarum virginum relinquentes. Sed hos quidem, ut dixi, praetereo; quia eos vos exclusistis ex canone, facileque mente sacrilega vestra daemoniorum his potestis importare doctrinas. Num igitur et de Christo eadem dicere poteritis, aut de apostolo Paulo, quem similiter ubique constat, et verbo semper praetulisse nuptis innuptas, et id opere quoque ostendisse erga sanctissimam Theclam? Quod si haec daemoniorum doctrina non fuit, quam et Theclae Paulus, et caeteri caeteris annuntiaverunt Apostoli, cui credi jam poterit hoc ab ipso esse memoratum, tanquam sit daemoniorum voluntas et doctrina, etiam persuasio sanctimonii? Non ergo est interim quod vos existimetis solis hortamentis virgines facere, et non prohibitione nubendi. Nobis enim quoque hoc ipsum insitum est: et demens profecto ille, non tantum stultus putandus est, qui id existimet lege privata prohiberi posse, quod sit publica concessum: dico autem hoc ipsum nubere. Quapropter et nos hortamur quidem volentes ut permaneant, non tamen cogimus invitas ut accedant. Novimus enim quantum voluntas, quantum et naturae ipsius vis etiam contra legem publicam valeat, nedum adversus privatam, cui respondere sit liberum, Nolo. Si igitur hoc modo virgines facere sine crimine est, extra culpam sumus et nos: sin quoquo genere virgines facere crimen est, rei estis et vos. Jam qua mente aut consilio hoc adversum nos capitulum proferatis, ego non video.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal