- Tabla de Contenidos
CAPUT III.
De vobis vero quid dicam? id est, de christianioribus apud vos, quorum nonnulli quidem porcina, plerique vero quadrupede omni, alii etiam cuncto animali penitus abstinent, fertque ob hoc in oculis eos omnis Ecclesia, et summa cum veneratione suscipiens, solum non deos existimat. Nec videtis, indociles, quia si hoc verum, et ab Apostolo dictum testimonium est, daemoniorum et ipsi sunt ludificati doctrinis. Quid vero et de illo dicemus, quod sane frustrari quis audeat aut abnegare, cum constet hoc inter omnes, et aeque per orbem terrarum quotannis omni cum studio celebretur in conventu catholico? Dico autem Quadragesimam, quam qui inter vos rite observandam putaverit, abstineat necesse est omnibus his quae capitulum hoc a Deo ad percipiendum nobis creata dicit, et daemoniorum insuper doctrinam vocat abstinentiam prae dictorum. Quid ergo et vos, charissimi? ritune tunc daemoniorum vivitis, cum haec a vobis passionis Christi celebrantur mysteria, et seductorii spiritus fraude capimini, et in hypocrisi loquimini mendacium, et cauteriatam habetis conscientiam vestram? Quod si horum nihil vos; nec nos igitur. Quid ergo sibi vult capitulum hoc, aut a quo scriptum putabimus, et contra quos, quod nec Veteris Testamenti traditiones, nec Novi confirmet scita? Siquidem hoc ab omnibus, ut ex vobis ipsis apparet; illud vero a quibusdam quamvis, abstineri tamen docet: sententia vero haec vestra cunctam penitus carnalium ciborum abstinentiam, daemoniorum vult esse doctrinas. Cui si et vos creditis, eadem saepius dixero, damnate Moysen, renuntiate Prophetis, ferte parem et de vobis ipsis sententiam: quia ut illi semper a quibusdam ciborum, sic vos interdum abstinetis ab omnibus.