CAPUT II.

Est vero et aliud de tribus pueris apud vos in Daniele, quo vehementer perinde confundemini, si istud constiterit, a cibis abstinere, daemoniorum esse religio. Illi enim non tantum ab interdictis Lege, sed etiam a concessis abstinuisse leguntur (Dan. I, 12): quos vehementer mirari soletis, et in martyribus numerare; cum sint et ipsi doctrinam assecuti daemoniorum, si hoc esse Apostoli testimonium constat. Ad haec et Daniel ipse tribus hebdomadis dierum jejunasse se perhibet, et carnem non edisse, nec bibisse vinum, dum exoraret pro populo suo (Id. X, 2, 3). Quid ergo et hic in doctrina se daemoniorum magnificat, et de seductorii spiritus commento gloriam captat?

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal