- Tabla de Contenidos
CAPUT PRIMUM.
FAUSTUS dixit: De vobis jamdudum. Paulus scripsit, quia discedent quidam a fide, intendentes spiritibus seductoriis, doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentes mendacium, cauteriatam habentes conscientiam suam, prohibentes nubere, abstinentes a cibis quos Deus creavit, ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus (I Tim. IV, 1-3). Nunquam plane tibi ego haec ab Apostolo dicta esse consenserim, nisi antea confitearis ipse, Moysen et Prophetas doctrinas attulisse daemoniorum, et seductorii spiritus ac maligni fuisse interpretes, qui a porcina et caeteris carnibus, quas immundas vocant, sollicite doceant abstinendum. De his ergo primo deliberandum vobis est, et diu multumque cogitandum, haec qui debeant accipi , in Deone ipsi haec, an in daemonio locuti videantur. Hac enim tenus, aut Moyses et Prophetae nobiscum damnati erunt, aut et nos cum illis absoluti. Neque enim justa haec nunc vestra sententia est, ut nos quidem, qui solum in plebe sacerdotale hominum genus censeamus a carnibus abstinere debere, daemoniorum doctrinae videamur vobis assectatores: vestros vero Prophetas, atque ipsum adeo Moysen, qui primus non antistitibus solum, sed omni confuse hominum generi suilla interdixerit, et leporina, et hericina carne, et sepiis ac lolliginibus, caeterisque generibus piscium carentibus squama (Levit. XI), non in spiritu seductorio hoc, nec in doctrina daemoniorum, sed in Deo potius et in sancto Spiritu locutos esse arbitremini. Igitur ut hoc tibi interim Paulum dixisse concedam, victus tamen abs te non ante fuero, quam tu Moysen damnaveris et Prophetas: ut quod ratione convictus et veritate nunquam fortasse fecisses, id nunc ventris causa facere videaris, blasphemare Moysen.