CAPUT PRIMUM.

FAUSTUS dixit: Jesus si natus non est, quomodo mortuus est? Hoc jam sane conjectura est: conjecturis autem nemo, nisi quem probationes defecerint, utitur. Respondebimus tamen etiam ad hoc, nec aliunde quam de his quae credere soletis, afferentes exempla: quae, si vera sunt, confirmabunt et nos; si falsa, destruent et vos. Dicis ergo: Quomodo mortuus est Jesus, si homo non fuit? Et ego abs te requiro: Elias quomodo mortuus non est, cum fuerit homo? An huic mortali praeter conditionem suam licuit jus immortalitatis invadere, Christo non licuit immortali de morte, si necesse fuit, aliquid usurpare? Et si Elias in aeternum vivit contra naturam, Jesum ad triduum tantum cur non magis contra naturam mori potuisse concedas: praesertim cum etiam hoc non solum de Elia credatis, sed et de Moyse atque Enoch, quod sint immortales, et ipsi rapti cum corporibus suis in coelum? Quapropter si hoc argumento recte colligitur Jesum fuisse hominem, quia mortuus est; poterit eodem nihilominus argumento colligi et Eliam non fuisse hominem, quia mortuus non est. Falsum est autem non fuisse Eliam hominem, quamvis immortalis credatur: falsum aeque erit Jesum fuisse hominem, quamvis aestimetur mortuus. Et si mihi vera dicenti vis credere, uterque eorum apud Hebraeos falsam traxit opinionem, Jesus de morte, et de immortalitate Elias: nam nec hic mortuus est, nec ille non mortuus: sed vos quod vultis, creditis; quod non, redigitis ad naturam. Quapropter si quid naturae proprium sit quaeritur, illa quidem nec immortalem mori vult, nec non mori mortalem. Si vero potestatem in Deo atque homine ad efficienda quae velint quaerimus, magis puto Jesum mori potuisse, quam non mori Eliam: major enim potestas in Jesu quam in Elia. Et si tu impotentiorem contra naturae licentiam levas in coelum, consecrasque perpetuitati, naturae et conditionis ejus oblitus; ego Jesum, potuisse mori, si voluit, cur non concedam, etiamsi vere mortem illam fuisse, et non mortis figuram consentiam? Ut enim ab initio sumpta hominis similitudine omnes humanae conditionis simulavit affectus, sic ab re non erat, si in fine quoque consignandae oeconomiae gratia fuisset visus et mori.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal