CAPUT II.

AUGUSTINUS respondit: Absit ut hoc vos quisquam interroget, qui vos novit, aut de hac omnino re cum talibus disputet. Prius enim estis a figmento carnalium corporaliumque cogitationum pia fide et quantulacumque veritatis ratione mundandi, ut spiritualia quoquo modo et ex quantacumque parte cogitare possitis. Quod quamdiu non potestis (haeresis quippe vestra nihil aliud novit, quam et corpus et animam et Deum per locorum spatia vel finita vel infinita distendere, cum solum corpus talia occupet spatia, vel spatiis talibus occupetur), consultius feceritis, si vos huic quaestioni non commiscueritis , ubi nec docere potestis aliquid veri, sicut nec in caeteris; nec discere estis idonei, quod fortasse potestis in caeteris, si superbi litigiosique non sitis. Cum enim quaeri coeperit, quomodo sit Deus finitus, quem nullus locus capit; quomodo infinitus, quem totum Filius novit: quomodo finitus, immensus; quomodo infinitus, perfectus: quomodo finitus, nullum habens modum; quomodo infinitas, modus omnium: omnis cogitatio carnalis evanescit; et si vult se fieri quod nondum est, prius ex eo quod est erubescit. Quapropter hoc quod nobis  proponitis de Deo finito et infinito, melius tacendo finitis, donec a fine Legis, quod est Christus, tam longe aberrare desinatis. De Deo autem Abraham et Isaac et Jacob, cum ipse sit omnis creaturae verus Deus, cur illo nomine se populo suo insinuare voluerit, jam quantum sat erat diximus. De circumcisione etiam in superioribus operis partibus  contra calumnias imperitas saepe respondimus. Isti autem signum in parte corporis congrua divinitus datum, quo carnis exspoliatio figurata est, si quemadmodum dictum sit, Omnia munda mundis, christiana, non haeretica mente cogitarent, nullo modo irriderent. Sed quia verum est et quod sequitur, Immundis autem et infidelibus nihil est mundum; sed polluta  sunt eorum et mens et conscientia (Tit. I, 15): ridentes eos, et dicaciter insultantes, leniter admonemus, si secundum ipsos circumcisio turpis est, non eos habere quod ibi rideant, sed quod lugeant; quia deus eorum et illi particulae quae praeciditur, et illi sanguini qui distillat, illigatus et inquinatus admixtus est.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal