- Tabla de Contenidos
CAPUT PRIMUM.
FAUSTUS dixit: Deus finem habet, aut infinitus est? Si oratio vestra non fallit, quae dicit, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob (Exod. III, 15), habet finem Deus: nisi forte alter est hic de quo perrogas, et alter quem oratis: alioquin circumcisionis terminus, qui Abraham et Isaac et Jacob a gentium caeterarum societate dissignat (Gen. XVII, 9-14), etiam Dei ipsius circa eos terminat potestatem. Cujus autem finita potestas est, et ipse non caret fine. Denique ne antiquorum quidem hac oratione mentionem facitis, qui ante Abraham fuerunt; Enoch dico, et Noe, et Sem (Gen. V), ac reliquos eorum similes, quos fuisse quidem justos in praeputio non negatis, sed quia iidem circumcisionis insigni carebant, ne ipsorum quidem vultis esse Deum, sed solius Abrahae et seminis ejus. Igitur si est unus et infinitus Deus, quid sibi vult haec invocationis vestrae tam diligens et sollicita cautio, ut non contenti nominasse Deum, adjiciatis et cujus, Abraham scilicet, et Isaac et Jacob: tanquam in turba aliqua deorum erratura aut naufragium passura vestra oratione, nisi ad signum naviget Abrahae? Et hunc quidem certa de causa Judaeos orare haud absurdum est, utpote circumcisos; sic enim circumcisionis se invocare designant Deum, propter deos praeputii: vos vero cur hoc ipsum faciatis, parum intelligo; cum minime geratis signum quod habuerit Abraham, cujus vos invocatis Deum. Vere enim, quod intelligi datur, cognitionis mutuae causa, ne a se scilicet invicem oberrarent, notas sibimet hujusmodi alternis imposuisse videntur Judaei, ac Judaeorum Deus: atque ipse quidem eos circumcisionis obscoeno charactere signavit, quo ubicumque terrarum fuerint, ubicumque gentium, per circumcisionem tamen, ipsius esse noscantur; iidem vero suum vicissim Deum parentum suorum cognomine signaverunt, quo ubicumque et ipse fuerit, in magna quamvis deorum frequentia, cum Deus Abraham audierit, et Deus Isaac, et Deus Jacob, protinus se invocari cognoscat. Quod fere in multis fieri solet unum habentibus nomen, ut eorum nemo appellatus respondeat, nisi audito cognomine. Sic namque et pastor atque armentarius pecoribus notas inurunt, ne eorum quisque pro suo usurpet alienum. Quibus quia et vos similiter facitis, Deum Abraham dicentes, et Deum Isaac et Deum Jacob, non solum finem ostenditis habere Deum, sed quod sitis etiam vos ab eodem alieni, signi ejus ac sacramenti expertes, quod est virilium mutilatio, per quam idem suos agnoscit. Quapropter hic si est Deus quem colitis, liquet ex hoc admodum quod habeat finem. Si vero infinitum Deum esse vultis, huic vos ante renuntiare necesse est, et oratione mutata erroris praeteriti vestri poenitudinem gerere. Et hoc quidem dictum ita est, ut de vestro vos vicisse videamur: alioquin summus et verus Deus, utrum sit idem infinitus necne, si quaeritur, de hoc vero nos boni et mali contrarietas breviter poterit edocere. Quoniam quidem si non est malum, profecto infinitus est Deus; habet autem finem, si malum est: constat autem esse malum: non igitur infinitus est Deus: illinc enim esse mala accipiunt, ubi bonorum est finis.