CAPUT II.

AUGUSTINUS respondit: Paulus quidem apostolus interiorem hominem in spiritu mentis , exteriorem vero in corpore atque ista mortali vita vult intelligi: non tamen utrumque horum simul duos homines eum dixisse aliquando in ejus Litteris legitur; sed unum, quem totum Deus fecerit, id est, et id quod interius est, et id quod exterius est: sed eum ad imaginem suam non fecit, nisi secundum id quod interius est, non solum incorporeum, verum etiam rationale, quod pecoribus non inest. Non itaque unum hominem fecit ad imaginem suam, et alterum fecit non ad imaginem suam: sed quia hoc utrumque interius et exterius simul unus homo est, hunc unum hominem ad imaginem suam fecit, non secundum id quod habet corpus corporalemque vitam; sed secundum id quod habet rationalem mentem, qua cognoscat Deum, et omnibus irrationalibus eadem rationis excellentia praeponatur. Sed illud interius concedit Faustus a Deo fieri, Cum «renovatur,» inquit, «in agnitione Dei, secundum imaginem ejus qui creavit eum.» Hanc Apostolicam plane agnosco sententiam (Coloss. III, 10): quare ipse alteram non agnoscit, Deus posuit membra, singulum quodque eorum in corpore prout voluit (I Cor. XII, 18)? Ecce Deus etiam exterioris hominis effector ab eodem apostolo praedicatur: quare inde eligit quod pro se putat, et tacet aut respuit quod Manichaei fabulas amputat? Item cum de terreno et coelesti homine dissereret idem Paulus, inter mortalem immortalemque discernens, inter id quod in Adam sumus, et illud quod in Christo erimus, ex ipsa Lege, ex ipso libro et ex ipso loco adhibuit terreni, id est, animalis corporis testimonium, ubi scriptum est quod Deus etiam terrenum hominem fecit. Nam cum ageret quomodo resurgent mortui, et quo corpore venient, cum dedisset similitudinem de seminibus frumentorum, quod nuda grana seminentur, et Deus illis det corpus quomodo voluerit, unicuique seminum proprium corpus: ubi nihilominus Manichaei evertit errorem, qui et grana et herbas et omnes radices ac frutices gentem tenebrarum dicit creare, non Deum; et in eis formis atque generibus rerum Deum potius credit alligari, quam horum aliquid operari: cum ergo contra Manichaei sacrilegam vanitatem etiam ista dixisset,  venit ad carnium differentias: Non omnis, inquit, caro eadem caro: inde ad corporum coelestium atque terrestrium, inde ad mutationem corporis nostri qua fieri possit spirituale atque coeleste: Seminatur, inquit, in contumelia, surget in gloria: seminatur in infirmitate, surget in virtute: seminatur corpus animale, surget corpus spirituale. Atque inde volens ostendere originem corporis animalis: Si est, inquit, corpus animale, est et spirituale; sicut scriptum est, Factus est primus homo Adam in animam viventem (I Cor. XV, 35-45). Hoc autem in Genesi scriptum est (Gen. II, 7), ubi narratur, quomodo Deus hominem fecerit, et corpus quod de terra formaverat animaverit. Veterem autem hominem nihil aliud Apostolus quam vitam veterem dicit, quae in peccato est, in quo secundum Adam vivitur: de quo dicit, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransivit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). Ergo totus ille homo, id est, et interiore et exteriore sui parte, inveteravit propter peccatum, et poenae mortalitatis addictus est: renovatur autem nunc secundum interiorem hominem, ubi secundum sui Creatoris imaginem reformatur, exuens se injustitiam, hoc est, veterem hominem; et induens justitiam, hoc est, novum hominem. Tunc autem cum resurget corpus spirituale, quod seminatur animale, etiam exterior percipiet coelestis habitudinis dignitatem: ut totum quod creatum est recreetur, et totum quod factum est reficiatur, illo recreante qui creavit, et reficiente qui fecit. Quod breviter explicat, ubi ait: Corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter justitiam. Si autem Spiritus ejus qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum ejus in vobis (Rom. VIII, 10, 11). Nam quis catholica veritate instructus ignorat, secundum corpus esse alios homines masculos, alios feminas, non secundum spiritum mentis, in quo renovamur secundum imaginem Dei? Verumtamen quia utrumque Deus fecit, rursum idem apostolus testis est, ubi dicit: Neque mulier sine viro, neque vir sine muliere in Domino: sicut enim mulier ex viro, ita et vir per mulierem; omnia autem ex Deo (I Cor. XI, 11, 12. Quid ad haec dicit inepta fallacia hominum alienatorum a vita Dei per ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis eorum (Ephes. IV, 18), nisi, In apostolicis Litteris quod volumus verum est, quod nolumus falsum est? Sic delirant Manichaei: sed resipiscant , et non sint Manichaei. A quibus si quaeritur (quoniam  interiorem hominem renovari ad imaginem Dei fatentur, et hoc testimonium ultro etiam proferunt: tunc autem dicit Faustus quod Deus faciat hominem, quando interior in Dei agnitione renovatur), utrum eum ipse fecerit qui reficit, ipse condiderit qui renovat; respondebunt, Ipse. Cui responsioni eorum, si adjiciamus, quaerentes  quando cum formaverit quem nunc reformat: quaerent ubi se abscondant, ne fabulae suae dedecus aperire cogantur. Neque enim dicunt a Deo formatum vel conditum vel institutum, sed de substantia ejus partem prorsus ejus adversus hostes missam: nec peccato inveteratum, sed necessitate captivatum et deformatum ab inimicis, et caetera quae jam taedet  dicere. Ibi enim et primum hominem commemorant, non quem dicit Apostolus de terra terrenum (I Cor. XV, 47), sed nescio quem suum proprium ex arca mendaciorum prosilientem: de quo Faustus tacet omnino, cum de homine sibi proposuerit quaestionem; timens ne aliquo modo eis contra quos disputat, innotescat.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal