- Tabla de Contenidos
CAPUT II.
Praeterea illud quoque commemorandum, quia si quid cuique per naturam liceat quaeritur, circa omnia id quaeri deberet quae Jesus gessit, non circa mortem tantummodo ipsius. Nam et caecum a nativitate lumen videre natura non sinit; quod tamen Jesus potenter operatus videtur erga hujus generis caecos , adeo ut Judaei et ipsi exclamarent, ab initio saeculi nunquam fuisse visum, ut aliquis aperuisset oculos caeci nati (Joan. IX): manum aridam sanasse, vocem ac verbum privatis his per naturam, redonasse, mortuis et in tabem jam resolutis corporibus compage reddita vitalem redintegrasse spiritum, quem non ad stuporem adducat, et cogat quodam modo minime credere cogitantem quid liceat, quidve non liceat per naturam? Quae tamen omnia nos communiter facta ab eodem credimus Christiani, non consideratione jam naturae, sed potestatis tantum et virtutis Dei. Legitur id quoque, quod de supercilio montis jactatus aliquando a Judaeis, illaesus abierit. Qui ergo de sublimi monte praecipitatus, mortuus non est, quia utique noluit; cur non potuerit etiam mori cum voluit? Et hoc quidem nunc a nobis ita responsum sit, quia vobis placet argumentari, et arma tentatis aliena, dialectice disputare volentes: alioquin nobis nec Jesus mortuus est, nec est immortalis Elias.