CAPUT LXXIII.

Quaedam enim facta, lex illa aeterna quae ordinem naturalem conservari jubet, perturbari vetat, ita medio quodam loco posuit hominibus, ut in eis usurpandis merito reprehendatur audacia, in exsequendis autem obedientia jure laudetur. Tantum interest in ordine naturali, quid a quo agatur, et sub quo quisque agat. Abraham si filium sponte immolaret, quid, nisi horribilis et insanus? Deo autem jubente, quid, nisi fidelis et devotus apparuit (Gen. XXII, 10)? Quod usque adeo ipsa veritas clamat, ut ejus voce deterritus Faustus, cum in ipsum Abraham quid diceret, unguibus et dentibus quaerens, usque ad calumniosum mendacium perveniret, hoc tamen reprehendere non auderet: nisi forte non ei veniret in mentem  factum ita nobile, ut non lectum, nec quaesitum animo occurreret, ut denique tot linguis cantatum, tot locis pictum, et aures et oculos dissimulantis feriret. Quapropter, si in occidendo filio spontaneus motus exsecrabilis, Deo autem jubente  obsecundans famulatus, non solum inculpabilis, verum etiam laudabilis invenitur; quid Moysen, Fauste, reprehendis, quod exspoliarit Aegyptios? Si te irritat velut humana facientis improbitas, divina terreat jubentis auctoritas. An talia fieri volentem etiam ipsum Deum vituperare paratus es? Redi ergo retro, satanas; neque enim sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum (Matth. XVI, 23). Atque utinam hoc sicut Petrus audire dignus fuisses, atque id quod in Deo sensu infirmo reprehendis, postea praedicasses; quemadmodum ille glorioso praeconio postea gentibus annuntiabat, quod ei primo, cum Dominus vellet fieri, displicebat.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal