- Tabla de Contenidos
CAPUT LXXII.
Sed Deus, inquit, verus et bonus nullo modo talia jussisse credendus est. Imo vero talia recte non jubet, nisi Deus verus et bonus, qui et solus novit quid cuique jubendum sit, et solus neminem quidquam incongruum perpeti sinit. Caeterum ista imperita et falsa bonitas cordis humani contradicat et Christo, ne Deo bono jubente impii mali aliquid patiantur, cum dicturus est Angelis: Colligite primum zizania, et alligate fasciculos ad comburendum. Qui tamen hoc ipsum inopportune facere volentes servos prohibuit, dicens: Ne forte, cum vultis colligere zizania, eradicetis simul et triticum (Matth. XIII, 30, 29). Ita solus Deus verus et bonus novit quid, quando, quibus, per quos fieri aliquid vel jubeat vel permittat. Poterat etiam ista humana, non bonitas, sed plane vanitas eidem Domino contradicere, cum desiderio noxio daemones in porcos ire volentes petentesque permisit (Id. VIII, 31, 32): praesertim quia Manichaei non solum porcos, verum etiam minuta et abjecta animalia, hominum animas habere crediderunt. Qua vanitate improbata et abjecta, illud tamen constat, Dominum nostrum Jesum Christum Dei unicum Filium, ac per hoc Deum verum et bonum, mortem pecorum alienorum , perniciem qualiumcumque animantium, et grave damnum hominum, desiderio daemonum concessisse. Quis autem dementissimus dixerit quod eos ab hominibus non potuisset excludere, etiamsi eorum noxiae voluntati nec porcorum exitium praestare voluisset? Porro si spirituum damnatorum et igni aeterno jam destinatorum, quamvis saeva et iniqua cupiditas, a Creatore atque ordinatore omnium naturarum, occulto quidem, sed ubique justo moderamine, in id quo se inclinaverat, relaxata est; quid absurdum est, si Aegyptii ab Hebraeis, homines inique dominantes ab hominibus liberis, quorum etiam mercedis pro eorum tam duris et injustis laboribus fuerant debitores, rebus terrenis, quibus etiam ritu sacrilego in injuriam Creatoris utebantur, privari meruerunt? Quod tamen si Moyses sua sponte jussisset, aut hoc Hebraei sua sponte fecissent, profecto pecassent: quanquam illi, non quidem hoc faciendo, quod vel jusserat vel permiserat Deus, sed tamen talia fortasse cupiendo peccaverunt. Quod autem hoc facere divina dispensatione permissi sunt, illius judicio justo bonoque permissi sunt, qui novit et poenis vel coercere improbos, vel erudire subjectos; et praecepta validiora dare sanioribus, et quosdam medicinales gradus infirmioribus ordinare. Moyses vero nec cupiditatis arguendus est in illis rebus desideratis, nec contumaciae in divinis imperiis quibuscumque contemptis.