- Tabla de Contenidos
CAPUT LXXI.
Quid ergo jam de exspoliatis Aegyptiis Faustus objicit, nesciens quid loquatur? Quod faciendo Moyses usque adeo non peccavit, ut non faciendo peccaret. Deus enim jusserat (Exod. III, 21, 22; XI, 2, et XII, 35, 36), qui utique novit non solum secundum facta, verum etiam secundum cor hominis, quid unusquisque, vel per quem perpeti debeat. Carnalis itaque adhuc ille populus erat, et rerum terrenarum cupiditate occupatus: Aegyptii vero sacrilegi et iniqui; nam et auro illo, hoc est, Dei creatura male utentes ad Creatoris injuriam, suis idolis serviebant, et homines peregrinos labore gratuito injuste ac vehementer afflixerant. Digni ergo erant et isti quibus talia juberentur, et illi qui talia paterentur: et forte secundum suas voluntates et cogitationes Hebraei magis permissi sunt facere ista, quam jussi; sed eis Deus permissionem suam per famulum suum Moysen innotescere voluit, quando mandavit ut diceret. Fieri autem potest ut sint aliae causae occultissimae, cur hoc illi populo divinitus dictum sit: sed divinis imperiis cedendum obtemperando, non resistendum est disputando. Apostolus dixit: Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit (Rom. XI, 34)? Sive ergo ista sit causa, quam dixi, sive alia quaelibet in secreta et abdita dispositione Dei lateat, cur hoc per Moysen illi populo dixerit, ut ab Aegyptiis sibi commodanda peterent quae auferrent; hoc tamen confirmo, nec frustra nec inique dictum esse, nec licuisse Moysen aliter quam Deus dixerat facere, ut penes Dominum esset consilium jubendi, penes famulum autem obsequium peragendi.