- Tabla de Contenidos
CAPUT LXX.
Ut interim omittam, quod cum percussisset Aegyptium (Exod. II, 12), quanquam illi Deus non praeceperit , in persona tamen prophetica ad hoc divinitus fieri permissum est, ut futurum aliquid praesignaret: unde nunc non ago, sed omnino tanquam nihil significaverint facta illa discutio; consultaque illa aeterna lege reperio non debuisse hominem ab illo, qui nullam ordinatam potestatem gerebat, quamvis injuriosum et improbum, occidi. Verumtamen animae virtutis capaces ac fertiles praemittunt saepe vitia, quibus hoc ipsum indicent, cui virtuti sint potissimum accommodatae, si fuerint praeceptis excultae. Sicut enim et agricolae quam terram viderint, quamvis inutiles, tamen ingentes herbas progignere, frumentis aptam esse pronuntiant; et ubi filicem aspexerint, licet eradicandam sciant, validis vitibus habilem intelligunt; et quem montem oleastris silvescere aspexerint, oleis esse utilem cultura accedente non dubitant: sic ille animi motus, quo Moyses peregrinum fratrem a cive improbo injuriam perpetientem, non observato ordine potestatis, inultum esse non pertulit, non virtutum fructibus inutilis erat, sed adhuc incultus, vitiosa quidem, sed magnae fertilitatis signa fundebat. Ipse denique per angelum suum divinis Moysen vocibus evocavit in monte Sina, per quem liberaretur ex Aegypto populus Israel; eumque miraculo visionis in rubo flammante et non ardente, verbisque dominicis ad frugem obedientiae praeparavit (Id. III, 4): qui etiam Saulum Ecclesiam persequentem, de coelo vocavit, prostravit, erexit, implevit; tanquam percussit, amputavit, inseruit, fecundavit (Act. IX, 4). Illa namque Pauli saevitia, cum secundum aemulationem paternarum traditionum persequebatur Ecclesiam (Galat. I, 14), putans officium Deo se facere, tanquam silvestre erat vitium, sed magnae feracitatis indicium. Hinc erat etiam illud Petri, cum evaginato gladio volens defendere Dominum, aurem persecutoris abscidit: quod factum Dominus satis minaciter cohibuit, dicens, Reconde gladium; qui enim gladio usus fuerit, gladio cadet (Matth. XXVI, 51, 52). Ille autem utitur gladio, qui nulla superiore ac legitima potestate vel jubente vel concedente, in sanguinem alicujus armatur. Nam utique Dominus jusserat ut ferrum discipuli ejus ferrent, sed non jusserat ut ferirent. Quid ergo incongruum, si Petrus post hoc peccatum factus est pastor Ecclesiae, sicut Moyses post percussum Aegyptium factus est rector illius Synagogae? Uterque enim non detestabili immanitate, sed emendabili animositate justitiae regulam excessit: uterque odio improbitatis alienae, sed ille fraterno, iste dominico, licet adhuc carnali, tamen amore peccavit. Resecandum hoc vitium vel eradicandum; sed tamen tam magnum cor, tanquam terra frugibus, ita ferendis virtutibus excolendum.