- Tabla de Contenidos
CAPUT LXIX.
Sic et Moysen famulum Dei fidelissimum in tota domo ejus, ministrum legis sanctae, et mandati sancti, justi, et boni, cui Apostolus attestatur (Hebr. III, 5, et Rom. VII, 12); nam ejus haec verba sunt quae commemoravi: ministrum etiam sacramentorum, non jam praestantium salutem, sed adhuc promittentium Salvatorem: quod et Salvator ipse confirmat, dicens, Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit (Joan. V, 46): unde suo loco, quantum satis visum est, contra impudentes Manichaeorum calumnias disseruimus; hunc ergo Moysen famulum Dei vivi, Dei veri, Dei summi, fabricatoris coeli et terrae, non de alieno, sed de nihilo, non premente necessitate, sed affluente bonitate, non per sui membri poenam, sed per sui verbi potentiam: hunc, inquam, Moysen, humilem in recusando tam magnum ministerium (Exod. IV, 10), subditum in suscipiendo, fidelem in servando, strenuum in exsequendo; in regendo populo vigilantem, in corrigendo vehementem, in amando ardentem, in sustinendo patientem; qui pro eis quibus praefuit, Deo se interposuit consulenti, opposuit irascenti: hunc itaque talem ac tantum virum, absit a nobis ut ex maledico Fausti ore pensemus; sed ex ore plane veridici Dei, qui veraciter hominem, quem fecerat, noverat: quandoquidem etiam peccata hominum, quae ipse non facit, et in diffitentibus ut judex agnoscit, et in confitentibus ut pater ignoscit. Ex ore omnino ejus Moysen servum ejus et amamus, et admiramur, et quantum possumus imitamur, cum simus longe illius meritis inferiores, etiam nullo Aegyptio vel occiso, vel exspoliato, nullo bello gesto, quorum ille aliud futuri indole defensoris, alia imposito imperio Dei fecit.