- Tabla de Contenidos
CAPUT LXVIII.
Quid aliud in Evangelio discimus, cum eadem vox Petri auditur confitentis Christum Filium Dei (Matth. XVI, 16), quae etiam daemoniorum, paria verba, sed longe impari corde emittentium (Luc. VIII, 28)? Proinde in simili voce fides Petri laudatur, daemoniorum immunditia cohibetur: a quo, nisi ab illo qui non aure humana, sed divina mente radices internas vocum illarum nosset inspicere, et sine ulla falsitate discernere? Quam multi enim et alii homines dicunt Christum Filium Dei vivi, nec tamen Petri meritis comparantur: non solum illi, qui dicturi sunt in illo die, Domine, Domine, et audituri, Discedite a me (Matth. VII, 22, 23); sed etiam illi, qui segregabuntur ad dexteram (Id. XXV, 33), in quibus plurimi nec unquam Christum vel semel negaverunt, nec ejus pro nostra salute passionem improbaverunt, nec Gentes judaizare coegerunt (Galat. II, 14); et tamen Petro qui haec fecit, sedenti in duodecim sedibus, et non solum duodecim tribus, verum et angelos judicanti impares apparebunt? Ita etiam multi nullius appetentes uxorem, nullum maritum appetitae usque ad mortem persequentes, tamen Davidicum meritum, cum iste illa fecisset, apud Deum habere non possunt. Tantum interest quid cuique in se ipso, quantumque displiceat, ut penitus exstirpetur; et quid pro eo fructiferum et opulentum ingenti feracitate consurgat: quia et agricolae plus placent agri, qui spinis etiam magnis eradicatis centenum proferunt, quam qui nullas unquam spinas habuerunt et vix ad tricenum perveniunt.