- Tabla de Contenidos
CAPUT LXVII.
Quid enim aliud quam cordis ejus profunda cernebat Spiritus Dei, quando correptus per Prophetam dixit, Peccavi; continuoque ad hoc unum verbum audire meruit quod acceperit veniam? Ad quam rem, nisi ad sempiternam salutem? Neque enim praetermissa est in illo, secundum Dei comminationem, flagelli paterni disciplina, ut et confessus in aeternum liberaretur, et afflictus temporaliter probaretur. Haud vero mediocre fidei robur fuit, aut parvum mitis et obedientis animi indicium, cum audisset a Propheta quod sibi Deus ignovisset, et tamen quae fuerat comminatus consequenter evenissent, non se dicere Prophetae deceptum esse mendacio, nec murmurare adversus Deum, quasi falsam peccatorum ejus indulgentiam pronuntiaverit. Intelligebat enim vir alte sanctus, et non contra Deum, sed ad Deum levans animam suam, nisi Dominus esset confitenti poenitentique propitius, quantum poenarum aeternarum ejus essent digna peccata: pro quibus cum temporalibus emendationibus ureretur , videbat erga se et manere veniam, et non negligi medicinam. Cur autem Saül per Samuelem correptus, cum diceret etiam ipse, Peccavi (I Reg. XV, 24), non meruit audire quod David, quod ei Dominus ignovisset? Num personarum acceptio est apud Deum? Absit (Galat. II, 6). Sed in simili voce quam sensus humanus audiebat, dissimile pectus erat quod divinus oculus discernebat. Quid talibus docemur exemplis, nisi regnum coelorum intra nos esse (Luc. XVII, 28), et de intimis nostris Deum colere nos debere, ut ex abundantia cordis os loquatur (Matth. XII, 34); non autem ut populus eum labiis honoret, cor autem eorum longe sit ab eo (Id. XV, 8): neque judicare aliter audeamus de hominibus, quorum interiora videre non possumus, quam Deus qui hoc potest, et falli aut corrumpi non potest; cujus evidentissimam sententiam de David cum divinae Scripturae contineat tam sublimis auctoritas, multum ridenda, vel potius dolenda est aliter sentiens humana temeritas? Eis quippe divinis libris de antiquis viris credendum est, qui tam longe futura dixerunt, quae praesentia nunc videntur.