CAPUT LXVI.

Sic itaque et regis David legimus peccata, sed legimus etiam recte facta. In quo autem praevaluerit, et unde quid vicerit, satis in promptu est, non malevolae caecitati, qua in sanctos Libros et viros Faustus irruebat, sed religiosae prudentiae, qua et auctoritas divina, et merita humana possunt cerni atque discerni. Nam legant isti et videant, in David plura Deum redarguisse quam Faustum (II Reg. XII, et XXIV): sed ibi est et poenitentiae sacrificium, ibi est illa incomparabilis mansuetudo usque ad immanissimum et atrocissimum inimicum, qui quoties illi est in manus fortissimas datus, toties ab illo est de manibus piissimis dimissus illaesus (I Reg. XXIV, et XXVI). Ibi memorabilis humilitas sub flagello Dei, et cervix regia dominico jugo ita subdita, ut armatus et comitatus armatis, amara ex inimici ore convicia patientissime sustineret; suumque comitem accensum iracundia, quod talia rex ejus audiret, et jam jamque in conviciatoris caput dextera ultrice pergentem, modestissime refrenaret, regali suae jussioni divini timoris pondus adjiciens, et dicens meritis suis hoc redditum superno judicio, quo ille injuriosus missus esset, ut in eum talia jacularetur opprobria (II Reg. XVI). Ibi in gregem sibi commissum tanta dilectio pastoralis, ut pro eis ipse vellet mori, quando populo numerato peccatum elationis ejus sic punire placuit Deo, ut eumdem numerum minueret morte multorum, cujus multitudine cor regis fuerat superbia pertentatum: in quo occulto judicio Deus, apud quem non est iniquitas (Rom. IX, 14), et quos noverat indignos hac vita, subtraxit huic vitae; et in illo qui de hominum copia se extulerat, tumorem animi humani ejusdem copiae diminutione sanavit. Ibi tam religiosus Dei timor, sacramentum Christi in sancta unctione servabat, ut cor ejus pia  sollicitudine trepidaverit, quando exiguam particulam de veste ipsius Saülis latenter abscidit, ut haberet unde illi fidem faceret quam nollet eum, cum posset, occidere. Ibi tam prudens in filios et tanta clementia, ut cum innocentem puerum, pro quo aegrotante multis lacrymis et humilitatis sordibus sese abjiciens Dominum fuerat deprecatus, mortuum non luxerit; idem juvenem filium parricidali furore praecipitem, qui et paternum cubile stupris nefariis maculaverat, et contra patrem scelestum bellum gerebat, et vellet conservatum, et fleret occisum: animae scilicet tantis criminibus involutae sempiternas praevidens poenas, quibus evadendis eum per poenitentiam corrigendum vivere cupiebat humiliatum (II Reg. XVIII). Haec et alia multa laudanda et imitanda in illo sancto reperiuntur viro, si non perversus animus eam Scripturam, quae de illo loquitur, perscrutetur, maxime si mente subdita et pia et plane fideli sequamur sententiam Dei, qui ejus noverat occulta cordis, ubi in conspectu ejus qui falli non potest, ita placuit, ut etiam filiis suis imitandus ab illo proponeretur.

© 2025 Bibliotecatolica
Todos los derechos reservados

contacto@bibliotecatolica.com

Accepted payment methods: Credit and Debit cards
Powered by PayPal